Latin
Book 8, Letter 8
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 8.8
Unproofread scanNot analysed yet
De fide atque constantia tales sunt cotnmonendæ personæ, quae desideriis humanis diversa sorte quatiunlur. Vos autem, quos sapientia firmos cfficit, et mens religiosa consolidat, a ad provincialium potius convenit adunationes animari, quia juste debitor fit alieni arbitrii, qui a pluribus meretur audiri. Quapropter salutantes venerationc qua dignum est, quod vobis quidem maerorem possit indicere, transitum gloriose memoriæ domni avi nostri cum dolorc maximo nuntiamus. Sed inde potest vestra tristitia temperari, quia nos in sede regni sui, Divinitate propilia, collocavit; ut in totum desiderio vestro non videatur ereptus, qui vobis consurgit in successione reparatus. Favete nunc orationibus sacris, nostris libenter auspiciis, ut Rex cœlestis humana nobis regna confirmet, gentes externas atterat, peccata absolvat, consolidet et conservet propitius quod parentibos nostris dignatus cst præstare gloriosus. Quapropter sanctitas vestra provinciales cunctos admoneat, ut, inter se concordiam habentes, regno nostro per omnia debeant esse purissimi. Cupimus enim in subjectis fidem reperiri, quam larga possimus pietate munerari.