Latin
8.9.19 to 8.9.41
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 8.9.19-41
Unproofread scanNot analysed yet
jura venerationis imponant. Diligunl omnes sui provecti semper auclorclu; et mortalitatis jura nesciuul, qui beneficiis non tenentur [Gr. ,Cuj. : Diligit memor mens sui. Mortalitatis jura nesciunt, qui beneficiis non tenentur]. Sed longum est de ejus gloria sufficienter loqtd, quem singularem gentibus sæcula tecunda genuerunt. Ipsius te labor instituit, ut nos minus laborare debeamus. Tecum pacis certa, tecum belli dubia conferebat; et, quod apud sapientes reges singulare munus ast, ille sollicitus ad omnia secare tibi pectoris pandebat arcana. Tu tamen nullos responsis ludebas ambiguis. Amasti in audiendo patientiam, in suggestione veritatem; saepe quae ad eum falso pervenerant, recti studio corrigebas; et, quod rarum confidentiæ genus est, interdum resistebas contra vota principis, sed pro opinione rectoris. Patiebatur enim invictus ille præliis pro sua fama supcrari, et dulcis crat justo principi rationabilis contrarietas obsequentis. Ama nunc sublimior justitiam, quam serviens diligebas. Ostende te illius esse discipulunJ, qui nunquam laboravit incassum: junctus Amalo generi, nobilissima tibi facta consocia [Alii, consorlia]. Omne siquidem bonum regia suadere debet affinitas. Acturus es consueta prudentia, ut laude morum fastigium contigisse videaris excelsum. Exstat gentis Gothicae hujus probitatis exemplum; Gensemundus iiic toto orbe cantabilis, solum armis filius factus, tanta se Amalis devotione conjunxit, ut hæredibus eorum curiosum exhibuerit famulatum, quamvis ipse peteretur ad regnum. lmpendehat aliis meritum suum, et moderatissimUs omnium, quod ipsi conferri poterat, ille potius parvulis exhibebat. Atque ideo eum nostrorum fama concelebrat: vivit semper relationibus, qui quandoque moritura Contempsit. Sic quandih nomen suiperest Gothorum, fertur ejus cunctorum auestatione præconium. Unde fas est de te meliora credere, quem nostri constat generis affinitate gaudere.