Latin
Book 9, Letter 1
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 9.1
Unproofread scanNot analysed yet
Durissima nimis sorte constringimur, ut quos ante dulces parentes diximus, nunc eis causas amarissimas imputemus; quas nemo potest relinquere, qui pietatis noscitur monimenta cogitare. Quis enim nesciat divae recordationis Amalafridamu, generis nostri decus egregium, violentum apud vos reperisse lucis occasum; et quam habuistis pridem dominam, passi non estis vivere nee [Ac. ,nunc] privatam? Hæc si contra fas parentelae gravis esse videbatur, remittti ad nos debuit honorabilis, qnam magnis supplicationibus expetiistis. Parricidii genus est, ut quam vobis fecerat affinem conjunctio regis, nefandis ausibus in ejus vos interitum misceretis. Quid tantum mali a 'suo conjuge relicta promeruit? Si successio debeba. tur alten, nunquid femina in eo ambitu potuit inveniri? Mater quinimo haberi debuit, quæ vobis regna transfudit. Nam et hoc nobilitati vestræ fuisset adjectum, si inter Hasdirigorum stirpem retinuissetis Amali sanguinis purpuream dignitatem. Hoc Gothi nostri ad suum potius opprobrium intelligunt fuisse tentatum. Nam quid dominæ alienæ gentis intulit necem, omnino ejus parentum visus est despexisse virtutem quando nemo quod resecandum [Gr. et Cuj. ,ulciscendum; Forn. ,recusandum] credit, putat esse tentandum. Et morali idco ratione commoniti, per illum et illum legatos nostros verbis prius a vobis elpetimus aequitatem, exspectantes qualis excusatio tantis casibus afferatur. Nam etsi quodlibet negotium in tali persona fuisset enatum, nobis debuit intimari, ut et nostro judicio periret, quae se pessimis actibu. miscuisset. Restat ut naturalis ejus fingatur occasus. Impossibilia non dicimus, nova non quaerimus: illum atque ilium tradite, per quos facta res debeat elucere. Sit in eis totius causæ absoluta probatio, sine bello, sine. cæde, aut nos efficiat placatos, aut voreddat obnoxios. Quod si creditis esse temnendum, nec vos ad rationabilia responsa componitis, conditione initæ pacis absolvimur, qui læsi fæderis vinculo non tenemur. Vindicet nunc superna majestas scelus qualibet arte commissum, quæ ad se clamare protitetur fraterni sanguinis caedem impiam,