# Variarum Libri Duodecim 9.10

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 9, Letter 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/9.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/9.10

Dudum quidem vobis ortwn nostri imperii æstimavimus nuntiandum; nunc decet subsequi benefidum pro lætitia augenda cunctorum; ut quibus ruit gratissimus noster exortus, sit illis regalis animus in aliqua parte munificus. Crescere nobiscum, Deo praestante, cuncta desideramus; quia vere ille noster est census, quem laetus possessor exsolvit. Proinde subtrahimus pecuniae quod augmentetur gloriæ; et avari ad laudes, profuse nitimur sublevare cultores. Pridem divæ memoriæ domnus avus de suis beneficiis magna præsumens (quia longa quics et culturam agris præstitit, et populos ampliavit) intra Siciliam provinciam sub consueta prudeoliæ suae moderatione censum statuit efllagitari; ut vobis cresceret devotio, quibus se facultas eitenderat. Sed illius prædicanda justitia locum nostrae benignitati præparavit; ut quod ei offerri juste potuit, nos clementi animo, quasi illata stipendia, donaremus; et quodam præsagio mentis divinæ fecit etiam pium, cui parabat imperiun). Atque ideo per quartam fclicitcr indictionem (Id est, Anno Christi quidquid a vobis supra consuetudinariam functionem augmenti nomine vel pctebatur, vel constat cxacLum, liberalitas nostra concedit. Quod etsi juste potuistis pendere, gloriam vos potius nostra; largitati jubemus inferre. Sed ut latius extendatur nostra clementia, suavemque dominum impensis beneficiis sentiatis, quidquid a discussorihus [Alii, discursoribus] novi census per quintam indIctionem (Anno Christi 527) probatur aflixom, ad vestram eos fecimus deferre notitiam; ut quod rationabile fucrit æstimatum, libentibus animis perieratis, quia nullum lædit observata justitia. Sed ne credatis per ordinatorum tautum arbitrium vos cravari, si quis est qui de corum facto æstimet conquerendum, ad remedia nostræ pietatis occurrat, ut judicantes corrigamus, qui etiam non rogati beneficia clementer indulsimus. Nam et gloriosæ recordationis domnus avus noster de corum commotus fuerat tarditate, ut erat altæ prudentiæ perscrutator, æstimans eos tandiu in provincia non sine nostro gravamine rcsidere, quos repetita jussione censuerat jam redire. Sed nos, quos decet. implere quidquid ille sub æquitate disposuit, Deo auxiliante, ejus nunc in vobis inchoata perficiluus. Reddite modo largitati nostrae prosperrimum votum et fidele servitium. Habetis principem, qui vobiscum bene-. liciis probatur exortus; et quod subjectis dulcius est, augetur ingenio benevolo cum aetatis augmento. In quam rem Quidilanem sajonem nostrum credimus dirigendum, per quem vobis jussa prosperrima, Deo largiente, pandantur.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
