Latin
Book 9, Letter 11
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 9.11
Unproofread scanNot analysed yet
Ad Victorem et Witigisclum spectabiles viros, Siciliæ provinche censitores, præcepta nostra direximus, ut quidquid possessoribus tributariæ funetionis per cos nuper videtur adjectum, de quarta indictione non exigant, quia gravis est ejus rei iliatio, cujus adhuc justitia non probatur. De ordinationibus vero eorum nobis fecimus instructiones deferri, ut si aestimatis viribus quidquid æqualitate sit dispositum, debeat permanere modcratum. Sin vcro aliquem contra rationem constat esse prægravatum, nostro relevetur arbitrio; ita tamen, ut si aliquid per quartam indictionem (Anno Christi probatur 526) illatum, possessoribus sine aliqua imminutionc reddatur: quia sina querela suscipi debet onus impositum, quod longis temporibus constat esse portandum [Gr. et Cuj. ,solvendum]. Nune, quod restat, provinciales vos convenit admonere. ,ut quibus beneficia dedimus, eorum devotionem per omnia sentiamus; et quod debemr principi, grato animo videatur exsolvi.