Latin
9.14.18 to 9.14.41
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 9.14.18-41
Unproofread scanNot analysed yet
Si quis autem saluberrimi constituti temerator exstiterit, in quadruplum jubemus ablata restitui; ut quod delectaLione cupiditatis admittitur [Ms. et Ac. ,amittitur], asperitate dispendii vindicetur. Edicta vero glorios i domni avi nostri, vel universa præcepta, quæad Siciliam pro commonendis [Ed. ,commovendis; Jur. ,forte, componendis) universorum moribus desLinavit, sub tanta volumus obedientia custodiri, ut sacrilegii reus babeatur quisquis belluinis mOlibus [Ed. ,moribus ]excitatus munimen tentaverit irrumpere jussionum. Duorum negotia Romanorum, etiam his invitis, ad tuum diceris vocare judicium; quae, si cognoscis lacta, ulterius non præsumas, ne dum vis judicium incompetenter quærere reatum potius videaris invenire. Memor enim prius debes esse edicti, qui inter alius mavis a te sequenda constitui. Alioqui tota tibi decernendi auctoritas tollitur, si a te iila regula minime custoditur. Ordinariis judicibus administrationum suarum potestas illibata servetur. Cognitores suos legitima turba comitetur. Observatonum illarumnon mordearis invidia. Gothorum laus est, civilitas custodita. Tota ad vos fama con-. fluit, si vobis rarus [Niv. ,Gam. ,Gr. et Cuj. ,rarius] litigator observet. Vos armis jura defendite, Romanos sinite legum pace litigare. Navigiis vecta comtnercia te suggeruot occupare, et ambitu cupiditatis exosae solum antiqua pretia definire; quod non creditur a suspicione longinquum, etiamsi non sit actione vicinum. Quapropter si rumorem hujusmodi vitare festinas, episcopus civitatis et populus corr scienLiæ ture testes assistant. Omnibus placeat, quod ad cunctorum necesse est pertinere fortunas. Preda debent communi deliberatione constitui, quia non est delectatio commercii, quae jubetur invitis. Quocirca sublimitatem tuam jussis praesentibus credimus admonendam, quia excedere nolumus quos amamus; nec aliquid de talibus sinistrum patimur dici, per quos aliorum mores putamus esse corrigendos.