Latin
9.15.28 to 9.15.35
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 9.15.28-35
Unproofread scanNot analysed yet
Quo tendunt qui a fonte præclusi sunt? Recolatur et timeatur Simonis justa damnatio, qui emendum eredidit totius largitatis Auctorem. Orate igitur pro nubis, edicta nostra custodientes, quia divinis noscitis convenire mysteriis. Sed quo facilius principis votum universorum mentibus innotescat, hoc senatui, hoc populis per præfectum Urbis præcipimus intimari; ut generalitas agnoscat nos illos persequi, qui majestati divinæ potius viderentur adversi. Vos quoque hoc universis quos Deo propitio regitis episcopis intimate; neque sit alienus a eulpa. qui potuit agnoscere constituta.