# Variarum Libri Duodecim 9.16

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 9, Letter 16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/9.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/9.16

Grata rea est cuncta profutura vulgare, ut generale Gat gaudium, quod potuit. esse volivum. Alioqui læsionis causa noscitur [Cr. at Cuj., nasci- tur]. si beneficia potius occulantur. Dudum siquidem senatus amplissimus a splendore suo cupiens maculam foedissimae suspicionis abradere, provida deliberatione constituit ut in beatissimi papae consecratione nullus se abominabili cupiditate pollueret, pœna etiam constituta, qui talia præsumere tentavisset: non injuria, quia tunc electi vere meritum quaeritur, cum pecunia non amatur. Quod nos laudantes, et augentes inventum, ad beatissimum papam direximus constituta, quæ his ante lata præfulgent, ut ab honestate sanctae Ecclesiæ profanus ambitus auferatur. a Hoc vos ad notitiam senatus et Romani populi volumus sine aliqua dilatione perducere, quatenus cunctorum figatur cordi quod cupimus omnium stadio custodiri. Verum ut principale beneficium et praesentibus haereat sæculis, et futuris, tam definita nostra quam senatusconsulta tabulis marmoreis praecipimus decenter -incidi, et ante atrium beati Petri apostoli in testimonium publicum conlocari b. Dignus enim locus est, qui et gloriosam mercedem nostram, et senatus amplissimi laudabilia decreta contineat. In quam rem illum direximus, quo redeunte noscamus impleta quae jussimus. Incertum enim videtur habere quod praecipit, cui rerum effectus tardius innotescit.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
