# Variarum Libri Duodecim 9.25.1-21

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, 9.25.1 to 9.25.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/9.25.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/9.25.1

Cumulavimus quidem, patres conscripti, beneficiis nostris copiosum virtutibus, divitem moribus, plenum magnis honoribus senatorem: cujus si merita consideretis, debemus omne quod solvimus. Qua enim compensatione commendandus est, qui aures dominantium luculenta saepius praedicatione complevit? Dignitates sibi creditas eximia gravitate tra- ctavit; et nisus est tempora facere, que merito landarentur in principe. Trahebat regnantis animum veritas, et disertitudo dictorum; cui sic omnia retulit, ut miraretur ipse qui fecit. Allegavit solus quod omnes juvaret; et dum purpuratas auditori suo ferierat laudes, gratiosum vobis nostrum fecit imperium. Commendat enim suam gentem, qui oratione placabili permulcet regiam summitatem, quando ex vobis et alter talis creditur, a quo similia postu!entur. Patrem quoque clementiae nostræ in ipsa curia libertatis qua disertitudine devotus asseruit? Recolitis quemadmodum facta ejus orator nobis excolebat, virtutes ipsius plus mirabiles faciens quam honores. In absoluto datur probare quod dicimus. Æstimate, patres conscripti, quali gratia potuistis ab illo respici, a quorum se corpore sic videbat ornari. Gloriosis quippe dominis gratiosa sunt præconia quam tributa: quia stipendium et tyranno penditur, praedicatio autem nisi bono principi non debetur. Quid, praeconiales viri, creditis his tantum fuisse contentum, ut dominos niteretur laudare superstites, a quibus dum vicissitudo praemiorum forsitan quæritur, laboris tacdia non vitantur? Tetendit se etiam in antiquam prosapiem nostram; lectione discens quod vix majorum notitia cana retinebat. Iste reges Gothorum longa oblivione celatos latibulo vetustatis eduxit. Iste Amalos cum generis sui claritate restituit, evidenter ostendens in decimam septimam progeniem stirpem nos habere regalem. Originem Gothicam historiam fecit esse Romanam, colligens quasi in unam coronam germen floridum quod per librorum campos passim fuerat ante dispersum. Perpendite quantum vos in nostra laude dilexerit, qui vestri principis nationem docuit ab antiquitate mirabilem;

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
