# Variarum Libri Duodecim 9.25.45-56

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, 9.25.45 to 9.25.56. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/9.25.45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/9.25.45

Qui cum sit justitia rigidus, ad remissiones irarum non perdurat austerus. suarum rerum distributor egregius; et dum nesciat aliena quaerere, novit propria largus oIerre. Hos igiturmores lectio divina solidavit, quando semper [Ed., sæpe] bene geritur, si coelestis metus humanis motibus oppooator. Hine enim virtutum omnium sumitur manifesta cognitio; hinc sapientia veritatis sapore conditur. Sic ad omnia redditur humilis, quem imbuit doctrina cœlestis. Huic ergo, patres conscripti, Deo auspice, a duodecima indictione (Anno Christi 534) præfecturæ prætorianæ regendam tribuimus dignitatem; ut queretas omnes infidelium nundinatione |Ac., omnes inficiatione] collectas, Deo præstante, sua integritate componat: faciatque tam nimium desideratus, ni cunctis possit esse beneficus. Adsint Superna dispositis; ut quem nos probavimus longa conversatione prudentem, prosperrimus sibi, fidelissimus nobis, utilis reipoblicæ debeat inveniri; et relinqnat posteris famam, per quam gloriosam sæculis suam faciat esse ramiliam.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
