# Variarum Libri Duodecim 9.3.24-43

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, 9.3.24 to 9.3.43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/9.3.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/9.3.24

Pulchrior est dum arserit, potior dum decoxerit; quia tantam crescit ad pretia, quanta fuerit sinceritate mundata. Origo quidem nobilis, sed de flamma suscipit vim coloris; ut magis credas inde nasci, cujus similitudine videtur ornari. Sed cum auro tribuat splendidum ruborem, argento confert albissimam lucem; ut mirum sit unam substantiam tradere quod rebus dissimilibus possit aptari. Proinde quidquid ad exercendam hujus artis peritiam pertinere cognoscitis, ordinatio vestra perficiat; ut et terra Brutiorum ex se tributum, quod dare possit, inveniat, quae fructibus copiosa luxuriat. Decet enim ut inter tanta bona, nec illa desint quae putantur esse præcipua. Cur enim jaceat sine usu [Ed., Nic., Ga., 4r. et Cuj., cultu] quod honestum potest esse corapendium? Aurum siquidem per bella quærere nefas est; per maria, periculum; per Jalsitates, opprobrhun; in sua vero natura, justitia. Honesta vero sunt lucra per quae nemo laeditur, et bene acquiritur quod a nullis adbuc dominis abrogatur. Gryphes aurum jugiter leguntur effodere, atque hujus metalli inspectione gaudere: quibus quoniam non est ambitus lucri, cupiditatis crimine non dicuntur accendi; scilicet, quia omnis actus in qualitate propositi est, et non est vituperandum quod nulla fuerit voluntate lascivum. Sint ergo sedula operatione continui quæstus, invidiam non pavescant; quod ars dicitur, a crimine iibcratur.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
