# Variarum Libri Duodecim 9.6

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 9, Letter 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/9.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/9.6

Cum diuturnis laboribus excibares, ita te imbecillitate corporis asseris graviter sauciatum, ut nec ad famam militiæ percipiendam possis occurrere, ad quam constat vato te præcipiti festinasse, metuens ne perabsentiam tui ab ipsis pene faucibus dulcissimus tibi fructus videatur auferri, postulans etiam ut, algentis corporis necessitate constrictus, Baiani lavacri siccitate laxeris. Dignum plane quod inter præmia summa præstemus; ut sicut conferimus victis spem, ita tribuamus supplicantibus salutem. Quapropter et a vinculo te emolumentitii terroris absolvimus, et prædicti lavacri munere sublevamus, ut, primum mentis gaudio recreatus, facilius membrorum recipias sospitatem. Naturalis siquidem cura est, ægris dare lætitiam; nam fac invalidum gauderc, sanatus est. Perge igitur ad amoenos recessus: perge ad solem, ut ita dixerim, clariorem: ubi, salubritate aeris temperata, terris blandior est natura. lllic miraculis alta cogitatione perpensis, cum arcauis mundi mens humana colloquitur, nec admirari desinit quæ ibi agi posse cognoscit: primum Nerei fluenta marinis deliciis esse completa, tot portus naturae prudentia terrenis sinibus intermissos, tot insulas nobiles amplexu pelagi dotatas; deinde immissum Averno stagneum mare, ubi ad voluptatcm hominum vita tegitur [Ms., regitur; Cuj. et Cr., gignitur j ostreorum; industriaque mortalium fieri ut res alibi fortuita ibi seiuper appareat eopiosa. Quantis ibi molibus marini termini decenter invasi sunt! Quantis spatiis in visceribus aequoris terra promota est! Dextra lævaque greges piscium ludunt. Claudantur alibi industriosis parietibus copiosac deliciæ, captivi teneantur aquatiles greges; hic ubique sub libertate vivaria sunt. Adde quod tam amoena est suscepta piscatio, ut ante epulosum convivium intuentium pascat aspectum. Magnum est enim gaudium desiderata cepisse: sed in hujusmodi rebus gratior est plerumque amœnitas oculi quam utilitas captionis. Sed ne longius evagemur, inter Neptunias gazas habitare creditur, cui otia Baiana præstantur. Ilis itaque rebus deliciosa exercitatione saginati, ad pulcherrima lavacra contcudiLis quae sunt et miraculis plena, et salutis qualitate pretiosa. Nam etsi hominum cura fabricata noscuntur, naturalibus certe ministeriis exhibentur. Fornaces ibi non robora couvecta succendunt: cessante flamma, ibi perpetuus calor operatur; illic globi fumiferi nesciuntur: aura est purissima, quae ministrat vapores, sudores provocat dulciter anbelos; et tanto a communibus balneis salubrior invenitur, Quantum ab humana industria celsior est natura. Videas illic undas perpetuis fumare gurgitibus, quæ ita videntur lavantium explere desideria, ut humano credas studio temperatas. Cedat Corallici pelagi laudata semper opinio; assurgat Indici maris de at. barum candore fama locupletior. Quid mihi cum preliis, si animus non fruatur optatis? Baiani; liuoribus nil potest esse præstantius, ubi contingit et dulcissimus deliciis vesci, et impretiabili munere sanitatis expleri. Fruere igitur bonis nihilominus expetitis. Nostris beneficiis ad tua emolumenta pervenles. Baianis remediis consequere rem salutis.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
