Latin
Book 9, Letter 8
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 9.8
Unproofread scanNot analysed yet
Propositi nostri est honestos labores palma re. m uncrationis ornare, nt vicissitudine qua provecti gaudent desides mordeantur, sibique imputare possint quod clementissimis temporibus judicii nostri praemia non merentur. Atque ideo illustrem magnitudinem luam, Deo juvante, ad Dalmatiarum atque Suaviæ proviucias iterum credidimus destinandam; ut quidquid pro utilitatibus nostris esse cognosces, aequabili ordinatione dispouas, populumque nobis devotum per tuam justitiam facias esse gratissimum, quia dominorum laudibus applicatur, cum se probabiliter tractat electus. Non exempla aliena perquiras; memor esto quæ feceris, et non indiges admoneri. Quid est enim quod de tua quisquam debeat actione dubitare, quando ipsis provinciis adhuc propria bona redolere cognoscisw Quodammodo jani debitum est illi velle præstare, apud quem scis te fuisse laudabilem. Obedieutibus enim juste indulgetur animus; et quos scimus memores bonorum, indubitanter eis denuo praebemus affectum. Ætas quidem tua provecta est, sed actus quoque matnfior, Quid enim nunc subripere valeat, in quo nec juventus reprehensibilis fuit? Sed hæc in domni avi nostri regno fecisti: nunc talia demonstra, at temporibus nostris reservasse videaris quidquid probitatis addideris.'