# Variarum Libri Duodecim 9.9-2

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 9, affigentes titulos. nomine publico. 3. Contra obtinentes callide et peverse sen…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/9.9-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/9.9-2

Maleficos quoque a, vel eos qui ab eorum ne!ariis artibus aliquid crediderint expetendum, legum severitas insequatur: quia impium est nos illis esse remissos, quos coelestis pietas non patitur impunitos. Qualis enim fatuitas est, Creatorem vitæ relinquere, et sequi potius mortis auctorem? Turpis actus ex toto sit a judicibus alienus. Nemo faciat quod jura condemnant: quia decretali paena plectendi sunt, qui se prohibitis excessibus miscuerunt. Quid enim in aliis damnent, si ipsi se inhonesta contagione commaculent Y Sit etiam sub divitibus tuta mediocritas.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
