# Variarum Libri Duodecim 9.9

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 9, Letter 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/9.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/9.9

Per provincias nobis Deo præstante, concessas tales viros cupimus destinare, qui sint armis præditi, et justitia gloriosi; ut absit a vobis et extrapearum gentium metus, et calumniosis non patcatis insidiis: quia non minus est malum bellicum vitasse, quam saeva discussionis evadere. Ipsa est enim vera securitas, quae de nulla judicis impietate formidat. Atque ideo, quod Deo auspice dictum sit, illustrem comitem Osuin, et palatio nostro clarum, et provinciis longa conversatione notissimam, Dalmatiis decernimus præsidere. Cui pro utilitate nostra jubenti parere procurate; quoniam tantam ejus estis justitiam frequenter experti, ut et sine regia jussione ei deberetis priorum memores obedire. Habet enim proprium jus ille, qui justus est; nam etsi terrore minime [Jur. legit minimæ] potestatis erigitur, æquitate tamen suadente semper auditur. Simul etiam et virum illustrem Severinum ad vos æstimavimus tJirigendum, ut compositi consona voluntate possint vobis laudanda præcipere. Nam si disparibus calamis convenit unum melos efficere [M., Cr., Cuj., edicere], multo magis viris prudentissimis aptum est justa concordi [Ed., cordis] voce suadere. Verum ut primordia nostra a præstitis inchoarent, clementissimumque dominum in.ipso regni limine sentiretis, per quartam indictionem (Anno Christi 536), quod a vobis augmenti nomine quaerebatur, illustrem virum comitem patrimonii nostri nunc jussimus removere. Hoc etiam insuper vobis concedentes, cum (Deo propilio) supradictum virum ad nostra obsequia venire fecerimus, tales homines destinare, per quos possimus evidenter agnoscere qucmadmodum in futurum census doceatur impositus; ut si gravatos vos esse cognoscimus. pro parte vobis qua visum fuerit, considerata aequitate, relevemus. Ita fit ut habeatis spem et futuri beneficii, qui estis jam pro parte remedia consecuti. Quapropter servire vos convenit utilitatibus nostris, quando ea quae magis sperare precibus potuistis, ultro contulit munificentia principalis. Sic enim tradente clementissimo nobis auctore didicimas, ut a subjectorum beneficiis non vacemus. Disciplina videlicet imperandi est, amare quod multis expedit; quoniam respublica nimium soliditatis accipit, si tributariorum facultas illæsa constiterit.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
