# Variarum Libri XII 1.1.16-19

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 1.1.16 to 1.1.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.1.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.1.16

VIII. AMABILI EXECUTORI THEODERICUS REX. [1] Cordi nobis est cunctos in commune protegere, sed eos maxime quos sibi novimus defuisse. sic enim aequitatis libra servabitur, si auxilium largiamur imparibus et metum nostri pro parvulis insolentibus opponamus. fortuna minor principem quaerit, quia in vituperationem nostram corruunt quibus se publica vota subducunt. [2] Venantii itaque tutoris Plutiani lacrimabili suggestione comperimus Neoterium fratrem suum, affectum germanitatis oblitum, bona parvuli hostili furore lacerasse. quod nos pro rerum suarum acerbitate commovit, ut largitas nostra, quam velut titulum volumus stare pietatis, usurpata praesumptionibus videatur illicitis. et quia dubium non est in repetitione minoris maxime submoveri dispendia tarditatis, ideoque devotio tua, nostra iussione firmata, si nihil est quod rationabiliter a pulsato possit opponi, postulatas res praedicto tutori faciat sine dilatione restitui. [3] Aut si quid est quod pro suis partibus intentio retentatoris obiciat, legali sponsione praecedente, ad nostrum deproperet venire comitatum: ut allegationibus cognitis pro consuetudine nostrae iudicemus aequitatis. VIIII. EUSTORGIO VIRO VENERABILI MEDIOLANENSI EPISCOPO THEODERICUS REX. [1] Tuta est condicio subiectorum, ubi vivitur sub aequitate regnantium: nec dubio decet rumore trahi, a quo debent non mutanda constitui. fidem siquidem rerum a ratione colligimus, quae numquam desiderantibus absconditur, si suis vestigiis perquiratur. [2] Atque ideo, quod beatitudini vestrae gratissimum esse confidimus, praesenti tenore declaramus Augustanae civitatis episcopum proditionis patriae falsis criminationibus accusatum: qui a vobis honori pristino restitutus ius habeat episcopatus omne quod habuit. nihil enim in tali honore temeraria cogitatione praesumendum est, ubi, si proposito creditor, etiam tacitus ab excessibus excusatur. manifesta proinde crimina in talibus vix capiunt fidem: quicquid autem ex invidia dicitur, veritas non putatur. [3] Volumus enim inpugnatores eius legitima poena percellere: sed quoniam et ipsi clericatus nomine fungebantur, ad sanctitatis vestrae iudicium cuncta transmisimus ordinanda, cuius est et probitatem moribus talibus imponere et districtionem ecclesiasticam custodire.

---

Cassiodorus, VARIARUM LIBRI XII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus.html.
