# Variarum Libri XII 1.1.30-33

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 1.1.30 to 1.1.33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.1.30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.1.30

XV. FESTO V. I. ATQUE PATRICIO THEODERICUS REX. [1] Gratum nobis est, quotiens de magnitudinis tuae meritis aestimatio talis procedit, ut et infirmorum auxilium et absentium credaris esse tuitio. nam ideo senatus prior esse meruisti, ut sequentibus pro iustitiae contemplatione praestares. unde fit, ut bona vobis crescat opinio gloriosae actionis exemplo. nulli enim propria res a discedente committitur, nisi de cuius bene conscientia iudicatur. [2] Idcirco praesenti iussione decernimus, ut domus patricii Agnelli ad Africam discedentis, qui regnum petens alterius nostris est utilitatibus serviturus, salvis legibus tua tuitione valletur, ne violentos cuiusquam impetus subtracta domini defensione patiatur. perviae sunt enim semper iniuriis facultates absentium et quodam mode videtur occasio in delictum trahere, quae non potest animum pervadentis de resultatione terrere. [3] Ideoque celsitudo vestra, quam votum est habere vicinam, erigat humiles, eripiat opprimendos et, quod potestatibus rarum est, proficiat cunctis, quad universis celsior inveniris. XVI. IULIANO COMITI PATRIMONII THEODERICUS REX. [1] Illud amplius nostris utilitatibus applicamus, quod misericordi humanitate concedimus. regnantis enim facultas tunc fit ditior, cum remittit, et adquirit nobiles thesauros famae neglecta vilitate pecuniae. hinc est quod consuetudinis nostrae humanitate commoniti opem fessis, manum porrigimus oneratis, ut pietatis nostrae remedio surgant qui fortunae suae acerbitate corruerant. [2] Dudum siquidem conductores Apuli deplorata nobis aditione conquesti sunt frumenta sibi inimicorum subreptionibus concremata, postulantes, ne cogantur ad integram praestationem, quibus commerciorum sunt commoda deminuta. quod nos pro ingenita humanitate considerandum esse iudicamus, ut, quorum non possumus accusare desidiam, relevandam aestimemus esse fortunam. inde enim constitutas pensiones inferri volumus, unde constat subiectos commoda consecutos. [3] Et ideo hanc causam sublimitatem tuam iubemus diligenter inquirere, ut, quantum eos minus vendidisse constiterit, de reliquis primae indictionis habita moderatione detrahatis: ita tamen ut nulla fraus nostris beneficiis inseratur, ne aliqua neglegentia reddaris obnoxius, qui semper nobis provida intentione placuisti, quia sicut nos tangunt supplicum damna, ita nobis eorum fructuosa debent esse compendia.

---

Cassiodorus, VARIARUM LIBRI XII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus.html.
