Latin
1.1.34 to 1.1.37
Cassiodorus, Variarum Libri XII 1.1.34-37
Not analysed yet
XVII. UNIVERSIS GOTHIS ET ROMANIS DERTONA CONSISTENTIBUS THEODERICUS REX. [1] Publicae utilitatis ratione commoniti, quae nos cura semper libenter oneravit, castrum iuxta vos positum praecipimus communiri, quia res proeliorum bene disponitur, quotiens in pace tractatur. munitio quippe tunc efficitur praevalida, si diutina fuerit excogitatione roborata. omnia subita probantur incauta et male constructio loci tunc quaeritur, quando iam pericula formidantur. [2] Adde quod animus ipse in audaciam non potest esse pronus, qui diversa cura fuerit sollicitus. hanc merito expeditionem nominavere maiores, quia mens devota proeliis non debet aliis cogitationibus occupari. quapropter amplectenda res est, quae generalitatis consideratione praecipitur, nec moram fas est incurrere iussionem, quae devotos maxime noscitur adiuvare. [3] Et ideo praesenti auctoritate decernimus, ut domos vobis in praedicto castello alacriter construatis, reddentes animo nostro vicissitudinem rerum, ut, sicut nos vestris utilitatibus profutura censemus, ita tempora nostra ornare vos pulcherrimis fabricis sentianius. tunc enim accidit, ut et sumptus competentes vestris iam penatibus congregare velitis et habitatio vobis non sit ingrata, quam propria potest commendare constructio. [4] Quale est, rogo, in laribus propriis esse, cum durissimas mansiones hostis cogitur sustinere? ille imbribus pateat, vos tecta defendant: illum inedia consumat, vos copia provisa reficiat. sic vobis tutissime constitutis hostis vester ante eventum certaminis fata patiebitur perditoris. constat enim tempore necessitatis illum probari fortissimum virum, qui se per multa non distrahit. nam quis eum habuisse prudentiam putet, si tunc coeperit fabricis operam dare aut penum condere, cum oporteat bella tractare? XVIII. DOMITIANO ET VVILIAE THEODERICUS REX. [1] Oportet vos colere et observare iustitiam, qui aequitatem populi dicere suscepistis, quando non licet delinquere, qui alios creditur sub aequitatis regula continere, ne fiat exemplum pravum qui electus ad laudabile cognoscitur institutum. et ideo ad interrogationem vestram curavimus praebere responsum, ne per dubitationem possitis errare, nisi, quod absit, velitis excedere. [2] Si Romani praedium, ex quo deo propitio Sonti fluenta transmisimus, ubi primum Italiae nos suscepit imperium, sine delegatoris cuiusquam pittacio praesumptor barbarus occupavit, eum priori domino summota dilatione restituat. quod si ante designatum tempus rem videtur ingressus, quoniam praescriptio probatur obviare tricennii, petitionem iubemus quiescere pulsatoris. [3] Illa enim reduci in medium volumus, quae, nostris temporibus praesumpta, damnamus, quia locus calumniandi non relinquitur, cum longi temporis obscuritas praeteritur. [4] De percussore tantummodo, non etiam peremptore fratris, quamquam omnium communi lege damnatur solumque sit parricidium quod totius tragoediam reatus exsuperet, tamen humanitas nostra, quae sibi etiam in sceleratis locum pietatis inquirit, praesenti auctoritate definit, ut huius modi portenta provinciae finibus abigantur. nam quibus fuit exosa societas parentum, civium non merentur habere consortium, ne puri corporis iucunda serenitas nebulosis maculis polluatur.