# Variarum Libri XII 1.1.46-49

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 1.1.46 to 1.1.49. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.1.46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.1.46

XXIII. CAELIANO ET AGAPITO VV. II. PATRICIIS THEODERICUS REX. [1] Decet regalis apicis curam generalitatis custodire concordiam, quoniam ad laudem regnantis trahitur, si ab omnibus pax ametur. quid est enim, quod nos melius praedicet, quam quietus populus, concors senatus totaque res publica morum nostrorum honestate vestita? [2] Hinc est quod praesenti iussione decernimus, ut magnifici et patricii viri Festus atque Symmachus contra illustrem et patricium Paulinum in iudicio vestro, quas se habere dicunt, exerant actiones. quibus pro legum ratione susceptis et, si iuris ordo patitur, definitis tunc patricius Paulinus, quicquid adversum supra memoratos magnificos viros se habere causatur, pari sorte depromat. nec tardari volumus in eius quoque parte sententiam, dum velimus omnia inter eos esse decisa nihilque aliud relinqui, nisi quod debetur affectui. [3] Videte ergo tanti iudicii arbitros vos electos: videte expectationem nostram aequabilem flagitare iustitiam: relaturi gratiae uberrimum fructum si praesens disceptatio quos dignos credidit, non impares probet. esse debet enim de talibus viris cura praecipua, qui dare possunt minoribus evidenter exempla. nam qui inter summos viros litem neglegit abolendam, hoc imitari reliquos sine dubitatione permittit. XXIIII. UNIVERSIS GOTHIS THEODERICUS REX. [1] Innotescenda sunt magis Gothis quam suadenda certamina, quia bellicosae stirpi est gaudium comprobari: laborem quippe non refugit, qui virtutis gloriam concupiscit. et ideo, iuvante deo, quo auctore omnia prosperantur, pro communi utilitate exercitum ad Gallias constituimus destinare, ut simul et vos provectus occasionem habere possitis et nos quae praestitimus, meritis contulisse videamur. latet enim sub otio laudabilis fortitudo et dum se probandi non habet spatium, occulta est lux tota meritorum. [2] Atque ideo per Nandum saionem nostrum ammonendum curavimus, ut ad expeditionem in dei nomine more solito armis equis rebusque omnibus necessariis sufficienter instructi octavo die kalendarum Iuliarum proxime veniente modis omnibus deo favente moveatis, quatenus et parentum vestrorum in vobis ostendatis inesse virtutem et nostram peragatis feliciter iussionem. [3] Producite iuvenes vestros in Martiam disciplinam: sub vobis videant, quod posteris referre contendant. nam quod in iuventute non discitur, in matura aetate nescitur. accipitres ipsi, quorum victus semper ex praeda est, fetus suos novitate marcentes nidis proturbant, ne molle otium consuescant: alis verberant immorantes, cogunt pullos teneros ad volatum, ut tales debeant existere, de quibus possit pietas materna praesumere. vos autem, quos et natura erigit at amor opinionis exacuit, studete tales filios relinquere, quales vos patres vestros constat habuisse.

---

Cassiodorus, VARIARUM LIBRI XII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus.html.
