# Variarum Libri XII 1.1.50-53

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 1.1.50 to 1.1.53. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.1.50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.1.50

XXV. SABINIANO V. S. THEODERICUS REX. [1] Nil prodest initia rei solidare, si valebit praesumptio ordinata destruere: illa sunt enim robusta, illa diuturna quae prudentia incipit et cura custodit. atque ideo maior in conservandis rebus quam in inveniendis adhibenda cautela est, quia de initiis praedicatio debetur invento, de custoditis adquiritur laudata perfectio. [2] Dudum siquidem propter Romanae moenia civitatis, ubi studium nobis semper impendere infatigabilis ambitus erit, portum Licini deputatis reditibus reparari iussio nostra constituit, ut milia tegularum annua illatione praestaret: simul etiam portubus iunctis, qui ad illa loca antiquitus pertinebant, qui nunc diversorum usurpatione suggeruntur invasi. [3] Cuncta ergo ad statutam praestationem facies sine dilatione revocari: quia licet nostra iussa pro sua reverentia in nullo violanda sunt, ea tamen custodiri volumus maxime, quae urbis faciem videntur ornare. quis enim dubitet fabricarum miracula hac provisione servata et pendenti saxo tornatas camaras tegularum tegmine custoditas? ut antiqui principes nobis merito debeant laudes suas, quorum fabricis dedimus longissimam iuventutem, ut pristina novitate transluceant, quae iam fuerant veternosa senectute fuscata. XXVI. FAUSTO PPO THEODERICUS REX. [1] Nefas est apud eos fidem beneficii prioris imminui, quibus alia convenit nostra saepius largitate praestari. sed sicut quae semel annuimus rescindi in perpetuum non merentur, sic qui largitatem nostram moderatis precibus impetrarunt, nostrorum terminos praestitorum inmodica non debent praesumptione transcendere. [2] Unde quia religiosi studii reverentia commonemur, ut quae dudum ecclesiae viri venerabilis Unscilae antistitis praestitimus, valere in perpetuum censeamus, nunc quoque illustrem magnificentiam tuam duximus admonendam, quatenus superindicticiorum onera titulorum praefata ecclesia in ea summa non sentiat, qua usque a magnifici viri patricii Cassiodori, pura nobis fide et integritate comperti, temporibus est soluta. [3] Ea vero quae a tempore beneficii ad ecclesiam nostram ab aliquibus est translata professio, commune cum universis possessoribus onus solutionis agnoscat et illius subiaceat functioni, cuius nacta est iura dominii. alioquin grata nobis augmenta eius esse non possunt, qui fisci damno proficit. sufficiat possessori compendium pensionis: tributa sunt purpurae, non lacernae, lucrum cum invidia periculum est: quanto melius omnia moderata gerere, quae nullus audeat accusare!

---

Cassiodorus, VARIARUM LIBRI XII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus.html.
