# Variarum Libri XII 1.1.62-65

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 1.1.62 to 1.1.65. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.1.62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.1.62

XXXI. POPULO ROMANO THEODERICUS REX. [1] Spectacula voluptatum laetitiam volumus esse populorum, nec erigere debet motus irarum, quod ad remissionem animi constat inventum. ideo enim tot expensarum onus subimus, ut conventus vester non sit seditionis strepitus, sed pacis ornatus. mores peregrinos abicite: Romana sit vox plebis, quam delectet audiri. convicia nec gaudium pariunt nec de laetitia procreantur. hoc fuit certe, quod culpabatis in exteros: nolite modo vitia turbulenta contrahere, quae videtis alios abiecisse. [2] Atque ideo edictali programmate definimus, ut, si atroces iniurias in quempiam senatorum vox iniusta praesumpserit, noverit se a praefecto urbis legibus audiendum, ut pro facti qualitate discussa excipiat promulgatam iure sententiam. [3] Verum ut omne semen discordiae funditus amputetur, praefinitis locis pantomimos artes suas exercere praecipimus: quod vos poterit instruere ad praefectum urbis data praeceptio. tantum est, ut animis compositis peragatis laetitiam civitatis. nihil est enim, quod studiosius servare vos cupimus quam vestrorum veterum disciplinam, ut, quod ab antiquis laudabile semper habuistis, sub nobis potius augeatis. [4] Soletis enim aera ipsa mellifluis implere clamoribus et uno sono dicere, quod ipsas quoque beluas delectet audire: profertis voces organo dulciores et ita sub quadam harmonia citharae concavum theatrum per vos resonat, ut tonos possit quilibet credere quam clamores. numquid inter ista rixae decent aut inflammata contentio? abicite furores laeti, iram gaudentes excludite. tales enim animi aliorum temperari possunt, cum vestri favores suaviter audiuntur. XXXII. AGAPITO V. I. P. V. THEODERICUS REX. [1] Eximiae urbis praesulem pacis convenit esse custodem. nam a quo melius moderatio debet sperari, quam cui potuit Roma committi? illa enim mater omnium dignitatum viros sibi gaudet praesidere virtutum. et ideo honori tuo debes animos exaequare, ut quod nostris adeptus es beneficiis, tuis meritis invenisse credaris. circumspicere te decet, ne qua in spectaculis seditionum causa nascatur, quia tuum praeconium est populus quietus. sit insultandi consuetudo moderata, ut nec libertati pereat honesta licentia nec desit moribus disciplina. [2] Quocirca sicut nostris oraculis et amplissimum ordinem docuimus et plebem decrevimus ammoneri, hoc tuam quoque magnitudinem observare censemus, ut, si a quoquam irrogata fuerit iniuria senatori, confestim loquax temeritas legum severitate plectatur. si vero senator civilitatis immemor quemquam ingenuum nefaria fecerit caede vexari, protinus relatione transmissa perennitatis nostrae multam perculsus excipiat. [3] Meminerint enim cuncti sic spectaculorum studia partesque dividere, ut in patria debeant esse concordes, nec ad hoc sibi voluptatum exhiberi certamina, ut exinde hostilis ira fervescat. verum, ne posthac ulla possit iterum furiosa contentio provenire, Helladius de medio, voluptatem populi praestaturus, introeat, habiturus aequalitatem menstrui cum ceteris partium pantomimis. [4] Illud etiam, quod crebras inter eos seditiones exagitat, praesenti iussione definimus, ut amatores Helladii, quem de medio saltare praecepimus sine utriusque partis studio, spectandi eis, ubi delegerint, libera sit facultas. si vero eorum lubrica voluntas in unius coloris migraverit favorem, studia sua populus tam in circo quam theatro habeat pro parte quam diligit, ut is qui praesumpserit, vetitam ipse iudicetur quaesisse discordiam.

---

Cassiodorus, VARIARUM LIBRI XII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus.html.
