# Variarum Libri XII 1.1.76-79

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 1.1.76 to 1.1.79. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.1.76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.1.76

XXXVIII. BOIONI V. S. THEODERICUS REX. [1] Non est beneficium quod praestatur invitis: nec cuiquam utile videtur, quod adversa voluntate conceditur. unde spectabilitas tua VViliarit adulescentis nepotis tui cognoscat nos querelis gravibus expetitos, quod res patris eius non meliorandi causa, sed deteriorandi voto detineas. quapropter quicquid ex iure memorato te retentare cognoscis, sine aliqua dilatione restitue, ut res parentum propria voluntate disponat, quia et nobis congrua videtur esse persona, qui assumpta domini libertate proficiat. [2] Pullos suos audaces aquilae tamdiu procurato cibo nutriunt, donec paulatim a molli pluma recedentes adulta aetate pennescant: quibus ut constiterit firmus volatus, novellos ungues in praedam teneram consuescunt: nec indigent alieno labore vivere, quos captio potest propria satiare. sic iuvenes nostri, qui ad exercitum probantur idonei, indignum est ut ad vitam suam disponendam dicantur infirmi et putentur domum suam non regere, qui creduntur bella posse tractare. Gothis aetatem legitimam virtus facit et qui valet hostem confodere, ab omni se iam debet vitio vindicare. XXXVIIII. FESTO V. I. PATRICIO THEODERICUS REX. [1] Rationabiles petitiones supplicum libenter amplectimur, qui etiam non rogati iusta cogitamus. quid est enim dignius quod die noctuque assidua deliberatione volvamus, nisi ut rem publicam nostram sicut arma protegunt, aequitas quoque inviolata custodiat? spectabilis itaque Philagrius in Syracusana civitate consistens, palatii nostri longa observatione dilatus, reverti se ad lares proprios supplicavit, qui studiorum causa fratris filios ad Romanam exhibuit civitatem. [2] Quos illustris magnificentia tua ex nostra continens iussione in supra dicta urbe constituat: nec illis liceat ante discedere, nisi hoc secunda iterum decernamus iussione. ita enim et illis ingenii provectus adquiritur et nostrae utilitatis ratio custoditur: quibus mora potest esse proficus, dum interdum expedit patriam neglegere, ut sapientiam quis possit adquirere. Ulixes Ithacus in laribus propriis forte latuisset, cuius sapientiam hinc maxime Homeri nobile carmen asseruit, quod multas civitates et populos circumivit, dum illi prudentiores sunt semper habiti, qui multorum hominum conversationibus probantur eruditi. nature siquidem humana sicut duris laboribus instruitur, ita per otia torpentia fatuatur.

---

Cassiodorus, VARIARUM LIBRI XII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus.html.
