# Variarum Libri XII 1.1.84-87

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 1.1.84 to 1.1.87. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.1.84
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.1.84

XLII. ARTEMIDORO V. I. P. U. THEODERICUS REX. [1] Remunaratio meritorum iustum dominantis prodit imperium, apud quem perire nescit, quod quempiam laborasse contigerit. nam si inopinata tribuimus, quemadmodum negare possumus quae debemus? in tutum apud nos reponit omnis devotio quod meretur et duplicem fructum metit, qui nobis se in aliquo paruisse cognoscit. [2] Olim quidem a nobis quod esset dignitate pretiosius habere meruisti, ut regio lateri dignus adhaereres. differri te pertulit noster affectus: apud amantem provectus tui causam tardius impetrasti, ut post sacrae amicitiae genium ad honores ornatior pervenires. cuncta siquidem, unde famam captat humanitas, in te congeniata sederunt, patria, genus, instituta praeclara. quorum si unum nobilitatem complet, in te collecta plus facient, qui non minus genitalis soli fortuna resplendes quam gloria stemmatis et virtutis ornaris. [3] Hinc est quod nunc te per indictionem feliciter tertiam ad praefecturae urbanae culmen erigimus, tribuentes tibi in ea civitate fasces, ubi perpetui sunt honores. quod nos, qui munera nostra verecundius aestimamus, certe fatebimur, multum te meruisse de nostro iudicio, ut illi coetui praesidere possis, quem reverendum humano generi esse cognoscis. [4] Numquid hoc est palatia regere et domos proprias ordinare? plerumque honor ex commendatis adquiritur nec tale est cellam vinariam tuendam suscipere, quale pretiosa diademata custodire. illa, quae potiora credimus, ad conservandum melioribus damus et in quibus sustinere damna non patimur, fidelioribus profecto mentibus applicamus. Roma si habet parem, aestima nos et aliis similia credidisse: si vero singulare bonum est, iudicem te praecipuae rei facimus, quam augere semper optamus. XLIII. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX. [1] Scitis, patres conscripti, vestrum esse genium culmina dignitatum: scitis vobis proficere, quod nobis contigerit in fascium honore praestare. quicquid enim ab unoquoque suscipitur, senatus est, qui meretur. quid enim de vobis aestimemus, agnoscitis, quando viris longo labore compertis hoc certe in praemium damus, ut vestri corporis mereantur esse participes. [2] Hic est enim vir, qui genitalis soli relicta dulcedine nobis maluit inhaerere, et licet esset clarus in patria, nostram tamen elegit subire fortunam. superans gratiae magnitudine vim naturae, qui principe Zenone non tam benivolo quam affine gaudebat. et quid illa re publica gratia non potuit obtinere parentis, quae sic facillime favet extraneis? sed haec omnia nimius despexit affectus, ut nos ipsi, pro quibus haec fecisse cognoscitur, merito stupere videamur in unius gratia tot desiderabilia fuisse contempta. [3] Qui super hanc eximiam fidem solacia nobis suae confabulationis adiecit, ut asperas non numquam rei publicae curas, quas emergentium rerum necessitate suscipimus, sermonis suavitate deliniret. blandus alloquio, supplicantium fidelis patronus, accusare nesciens, commendare praesumens. qui tanta se animi puritate clarificavit, ut cum apud nos mereretur aulicas dignitates, spectaculorum ordinationem laetissimam sibi militiam vindicaret, quatenus sub specie voluptatis libere videretur velle servire, a laboribus quidem temperans, sed in nulla se nobis parte dissocians. [4] Regalem quin etiam mensam conviva geniatus ornavit, ibi se nobis studens iungere, ubi nos certum est posse gaudere. sed quid ultra de eius moribus est dicendum, cui ad perfectam probationem sufficit, quod amorem nostrum iugiter habere promeruit? non est maius meritum quam gratiam invenisse regnantum: nam quibus fas est de cunctis optimos quaerere, videntur semper meritos elegisse. [5] Atque ideo labores eius remuneratione pensantes Artemidoro illustri viro urbanae praefecturae fasces indulsimus. huic ergo, patres conscripti, tot ac talibus meritis praelucenti favete linguis, favete collegiis. erit quoque vestrae benivolentiae laus, ut, cum dignis caritatem impenditis, ad exemplum ceteros incitetis.

---

Cassiodorus, VARIARUM LIBRI XII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus.html.
