Latin
1.119 to 1.125
Cassiodorus, Variarum Libri XII 1.119-125
Not analysed yet
Haec si omnia constiterint, si in nulla parte praetermissa videtur esse sollemnitas, miramur tua te pericula minime cogitasse, dum sacrilegus sit reatus neglegentiae in tali veste peccare. quid enim agunt tot artifices, tot nautarum catervae, tot familiae rusticorum? tu quoque comitiva subvectus tantis iubes, tanta te istius nominis praesumptione defendis, ut, cum regale opus crederis agere, in multis videaris tuis civibus imperare. Hoc ergo remissio tua neglegit, quod te et in provincia subvexerat et ad conspectum principis honorabilem venire faciebat. quod si te facultatis tuae adhuc cura non deserit, si salutis propriae tangit affectus, intra illum diem, imminente tibi harum portitore, cum blatta, quam nostro cubiculo dare annis singulis consuesti, venire festina: quia iam non compulsorem ad te mittimus, sed ultorem, si aliqua credideris ludificatione tardandum. Verum talis tantaque res quam facili legitur inventa compendio! cum fame canis avida in Tyrio litore proiecta conchylia impressis mandibulis contudisset, illa naturaliter umorem sanguineum defluentia ora eius mirabili colore tinxerunt. et ut est hominibus occasiones repentinas ad artes ducere, talia exempla meditantes fecerunt principibus decus nobile dare rem, quae substantiam noscitur habere mediocrem. Eoa Tyros est Hydron Italica, aulicum profecto vestiarium, non antiqua custodiens, sed iugiter novella transmittens. vide ergo, si quis te patiatur minus implere, quod nos tam necessarie cognoscis expetere. III. CASSIODORO V̅·I̅· ATQUE PATRICIO THEODERICUS REX. c. a. 507 Quamvis proprio fruatur honore quod est natura laudabile, nec desint probatae conscientiae fasces, cum generat animo dignitates –omnia siquidem bona suis sunt iuncta cum fructibus, nec credi potest virtus quae sequestratur a praemio –tamen iudicii nostri culmen excelsum est: quoniam qui a nobis provehitur, praecipuis plenus meritis aestimatur. Nam si aequabilis credendus est quem iustus elegerit, si temperantia praeditus quem moderatus ascivit, omnium profecto capax potest esse meritorum ,qui iudicem cunctarum meruit habere virtutum. quid enim maius quaeritur quam ibi invenisse laudum testimonia, ubi gratificatio non potest esse suspecta? regnantis quippe sententia iudicium de solis actibus sumit, nec blandiri dignatur animus domini potestate munitus.