# Variarum Libri XII 1.131-137

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 1.131 to 1.137. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.131
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.131

His igitur tot amplissimis laudibus incitati patriciatus tibi apicem iusta remuneratione conferimus, ut quod aliis est praemium, tibi sit retributio meritorum. macte, summe vir, felicitate laudabili, qui ad hanc vocem dominantis animos impulisti, ut bonorum tuorum potius fateamur esse quod cedimus. sint haec divina perpetua, ut, cum haec pro remuneratione tribuimus, meliora iterum tuis meritis exigamur. IV. SENATUI URBIS ROMAE THEUDERICUS REX. c. a. 507 Optamus quidem, patres conscripti, coronam vestram diversorum fascium flore depingi: optamus, ut Libertatis genius gratam videat turbam senatus. conventus siquidem talium est dignitas imperantum, et quicquid in vobis festiva gratulatione respicitur, nostris vere laudibus applicatur. Illud tamen maxime desideranter appetimus, ut collegium vestrum ornent lumina dignitatum, quando decenter augmenta patriae reddunt, qui aulica potestate creverunt. hos viros nostra perscrutatur intentio: his morum thesauris gaudemus inventis, in quibus velut figuratis honorum vultibus clementia nostrae serenitatis exprimitur. Hinc est quod Cassiodoro illustri et magnifico viro, praecipua in re publica claritate notissimo, patriciatus dedimus pro remuneratione suggestum: ut honore magni nominis declararentur merita servientis. qui non fragili felicitate provectus fortunae ludo ad apicem fascium repentinis successionibus evolavit, sed, ut crescere virtutes solent, ad praeconii fastigium conscendit gradibus dignitatum. Primus enim, ut scitis, amministrationis introitus comitivae privatarum mole fundatus est, ubi non tirociniorum infirmitate titubans novitatis vitio vel innocenter erravit, sed abstinentiae firmato vestigio imitando vixit exemplo. qui mox deinde sacrarum largitionum honore suscepto crevit conversationis laude, quantum profecerat dignitate. Quid provinciis redditam disciplinam, quid diverso generi hominum monimenta iustitiae infusa referamus? vixit tanta continentia, ut aequitatem et institueret monitis et doceret exemplis. facilis enim recti persuasor est innocens iudex, sub cuius praedicabili conversatione pudet mores probabiles non habere. quis enim vereatur scelus, cuius in suggestu gremii complicem videt? in cassum personam fictae severitatis inducit , cum avarus pecuniae ambitum dissuadet, cum legibus parendum censet iniustus. non habet distributionis genium, cui auctoritatem libera conscientia non ministrat, quoniam excessus tunc sunt in formidine, cum creduntur iudicibus displicere.

---

Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip.
