# Variarum Libri XII 1.145-151

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 1.145 to 1.151. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.145
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.145

Invenit regem superbum, sed reliquit placatum et calumniosas eius allegationes tanta veritate destruxit, ut voluisset gratiam quaerere, cui expediebat pacem cum regno ditissimo non habere. erigebat constantia sua partes timentes, nec inbelles sunt crediti, qui legatis talibus videbantur armari. pacem retulit desperatam. cuius legatio quid profecerit, datur intellegi, quae tantum est gratanter excepta, quantum et videbatur optata. Mox honorem illustratus, mox redituum dona aequus arbiter offerebat. sed ille potius nativa moderatione ditissimus dignitatem suscipiens otiosam in remunerationis locum expetiit amoenissima Bruttiorum. negare illi non potuit optatam quietem, qui eum reddiderat ab inmani hoste securum: tristis ab obsequio suo reliquit, quem sibi necessarium fuisse cognovit. Avus enim Cassiodorus inlustratus honore praecinctus, qui eius generi non poterat abnegari, a VVandalorum incursione Bruttios Siciliamque armorum defensione liberavit, ut merito primatum in illis provinciis haberet, quas a tam saevo et repentino hoste defendit. debuit itaque virtutibus eius res publica, quod illas provincias tam vicinas Grensiricus non invasit, quem postea truculentum Roma sustinuit. Hi autem et in partibus Orientis parentum laude viguerunt. Heliodorus enim, qui in illa re publica nobis videntibus praefecturam bis novenis annis gessit eximie, eorum consanguinitati probabatur adiungi. genus in utroque orbe praeclarum, quod gemino senatui decenter aptatum tamquam duobus luminibus oculatum purissima claritate radiavit. quo enim se quaevis nobilitas ultra distendit quam hacc, quae in utroque orbe clara esse promeruit? Vixit et ipse in provincia honore iudicis et securitate privati: cunctis illis nobilitate potior omnium ad se animos adtrahebat, ut qui libertatis iure non poterant subdi, viderentur magis continuis beneficiis suaviter obligari. Tanta quin etiam patrimonii sui ubertate gloriatus est, ut inter reliqua bona equinis gregibus principes vinceret et donando saepius invidiam non haberet. hinc est, quod candidatus noster Gothorum semper armat exercitus et, bono instituto melior, quod a parentibus accepit hereditaria largitate custodit.

---

Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip.
