# Variarum Libri XII 1.160-167

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 1.160 to 1.167. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.160
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.160

His sumptus subvectionesque praestabis: ne quemquam nostrum gravet imperium, quod ad utilitatem volumus respicere singulorum. VII. FELICI V̅ · C̅ · THEUDERICUS REX. a 507/511 Venantii tutoris Plutiani aditione cognovimus in ea te, qua non decuerat, actione versatum, ut eum, quem sumptu proprio iuvare debuisses, dispendio proprietatis affligeres . affinitatem quippe tuam solacia debuerant impensa testari. quale ergo videtur sanguine coniunctis, quod criminosum probaretur extraneis? Atque ideo praesenti iussione censemus, ut, quicquid a Neoterio prodiga voluntate lascivo te non tam comparasse quam subripuisse cognoscis, incorporanda militi nostro sine aliqua dilatione restituas, ne nos huius modi factum cogas legibus vindicare, qui nunc videmur omnia mansuetudine temperasse. perire enim pupillo non patimur quod parentibus sub nostra laude dederamus. gravissimum est enim per calumniam subtrahi, quod collatum est munificentia principali. Reliqua vero, quae pro iugalis tuae assereris portione contempto iustitiae tramite divisisse – si tamen appellanda divisio est, quam sub unius celebratam constat arbitrio –, ad nostrum comitatum festinus occurre, ut inter vos ea quae iustitiae conveniunt ordinemus. iniquum est enim, ut de una substantia, quibus competit aequa successio, alii abundanter affluant, alii paupertatis incommodis ingemiscant. VIII. AMABILI EXECUTORI THEODERICUS REX. a 507/511 Cordi nobis est cunctos in commune protegere, sed cos maxime quos sibi novimus defuisse. sic enim aequitatis libra servabitur, si auxilium largiamur imparibus et metum nostri pro parvulis insolentibus opponamus. fortuna minor principem quaerit, quia in vituperationem nostram corruunt quibus se publica vota subducunt. Venantii itaque tutoris Plutiani lacrimabili suggestione comperimus Neoterium fratrem suum, affectum germanitatis oblitum, bona parvuli hostili furore lacerasse. quod nos pro rerum suarum acerbitate commovit, ut largitas nostra, quam velut titulum volumus stare pietatis, usurpata praesumptionibus videatur illicitis. et quia dubium non est in repetitione minoris maxime submoveri dispendia tarditatis, ideoque devotio tua, nostra iussione firmata, si nihil est quod rationabiliter a pulsato possit opponi, postulatas rcs praedicto tutori faciat sine dilatione restitui.

---

Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip.
