# Variarum Libri XII 1.168-176

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 1.168 to 1.176. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.168
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.168

Aut si quid est quod pro suis partibus intentio retentatoris obiciat, legali sponsione praecedente, ad nostrum deproperet venire comitatum: ut allegationibus cognitis pro consuetudine nostrae iudicemus aequitatis. VIIII. EUSTORGIO VIRO VENERABILI MEDIOLANENSI EPISCOPO THEODERICUS REX. a. 507/511 Tuta est condicio subiectorum, ubi vivitur sub aequitate regnantium: nec dubio decet rumore trahi, a quo debent non mutanda constitui. fidem siquidem rerum a ratione colligimus, quae numquam desiderantibus absconditur, si suis vestigiis perquiratur . Atque ideo, quod beatitudini vestrae gratissimum esse confidimus, praesenti tenore declaramus Augustanae civitatis episcopum proditionis patriae falsis criminationibus accusatum: qui a vobis honori pristino restitutus ius habeat episcopatus omne quod habuit. nihil enim in tali honore temeraria cogitatione praesumendum est, ubi, si proposito creditur, etiam tacitus ab excessibus excusatur. manifesta proinde crimina in talibus vix capiunt fidem: quicquid autem ex invidia dicitur, veritas non putatur. Volumus enim inpugnatores eius legitima poena percellere: sed quoniam et ipsi clericatus nomine fungebantur, ad sanctitatis vestrae iudicium cuncta transmisimus ordinanda, cuius est et probitatem moribus talibus imponere et districtionem ecclesiasticam custodire. X. BOETHIO V̅·I̅· ATQUE PATRICIO THEODERICUS REX. a 507/511 Licet universis populis generalis sit impendenda iustitia, quae sic nominis sui obtinet dignitatem, si aequabili moderatione per potiores currat et humiles, confidentius tamen illam expetunt, qui a palatii militia non recedunt. otioso enim gratuite praestatur aliquid munificentia principali; consuetudo autem quodam debito redditur fideliter obsequenti. Domestici partis equitum et peditum, qui nostrae aulae videntur iugiter excubare, quod ex magnis fieri doloribus solet, adunata nobis supplicatione conquesti sunt ab illo arcario praefectorum pro emolumentis sollemnibus nec integri ponderis solidos percipere et in numero gravia se dispendia sustinere. Quapropter prudentia vestra lectionibus erudita dogmaticis scelestam falsitatem a consortio veritatis eiciat, nc cui sit appetibile aliquid de illa integritate subducere.

---

Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip.
