Latin
Part 1
Cassiodorus, Variarum Libri XII 1.19
Not analysed yet
Quapropter humile de nobis verecunde promittimus: mediocre non improbe pollicemur: summum vero, quod propter nobilitatem sui est in editiore constitutum, nos attigisse non credimus. verum tamen sileant praesumptiones illicitae, qui legendi sumus. incongruo namque nostras de nobis disputationes ingerimus, qui vestra potius iudicia sustinemus.