Latin
1.216 to 1.222
Cassiodorus, Variarum Libri XII 1.216-222
Not analysed yet
XVIIII. SATURNINO ET VMBISVO V̅V̅· S̅S̅· THEODERICUS REX. a 507/511 Fisci volumus legale custodire compendium, quia nostra clementia rebus propriis videtur esse contenta, et sicut nullum gravare cupimus, ita nobis debita perdere non debemus. indigentiam iuste fugimus, quae suadet excessus, dum perniciosa res est in imperante tenuitas. modus ubique laudandus est. nam cur aut vituperabilis neglegentia in propriis defluat aut aliena cupiditas turpis abradat? Et ideo praesenti vobis iussione praecipimus, ut Adrianae civitatis curialium insinuatione suscepta, quicumque Gothorum fiscum detrectat implere, eum ad aequitatem redhibitionis artetis, ne tenuis de proprio cogatur exsolvere, quod constat idoneos indebite detinere: hac scilicet ratione servata, ut si quis contumaciae vitio maluerit nostra iussa tardare, cum multa reddat quod debuit etiam non compulsus offerre, quatenus protervo spiritu indecenter erecta inpunita iustis saeculis non relinquatur audacia. XX. ALBINO ET AVIENO V̅V̅· I̅I̅· ATQUE PATRICIIS THEUDERICUS REX. a 507/511 Licet inter gloriosas rei publicae curas et regalium sollicitudinum salutiferos fluctus pars minima videatur principem de spectaculis loqui, tamen pro amore rei publicae Romanae non pigebit has quoque cogitationes intrare, quia undecumque praestare possumus, dignum nostris sensibus aestimamus, praesertim cum beatitudo sit temporum laetitia populorum. illud enim propitiante deo labores nostros asserit, quod se otiosam generalitas esse cognoscit. Partis itaque prasini insinuata petitione comperimus –quoniam hoc introductum est, ut populi de colore vocitentur –seditiones turbulentas a quibusdam scelestissimis incitari et causam laetitiae publicae ad furoris certamina prorupisse. quod utique gaudii decoram non potest habere qualitatem, si pacem non meruerit possidere communem. et ideo dignum est clementiam nostram has quoque partes aspicere, ut ubique possit morum probitas elucere. non enim inania verborum popularium cogitamus, sed perniciosae semen seditionis excludimus. Quapropter illustris magnitudo vestra praesenti iussione commonita patrocinium partis prasini, quod gloriosae recordationis pater vester impendit, dignanter assumat. putari enim non debet iniuria populos regere ac gubernare Romanos. nam si honorum omnium causa pensetur, pro illorum utilitate delecti sunt, qui honores gloriosissimos accipere meruerunt.