# Variarum Libri XII 1.258-265

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 1.258 to 1.265. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.258
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.258

Ideoque praesenti iussione profutura sancimus, ut, si quis cuiuslibet generis saxa in agris suis iacentia muris habuerit profutura, libens animo sine aliqua dilatione concedat, quod tunc magis verius possidebit, cum hoc utilitati suae civitatis indulserit. Quid est enim gratius quam videre crescere publicum decus, ubi omnium utilitas in generalitate concluditur? et licet praestentur vilia, ad auctores suos magna sunt commoditate reditura: datur enim plerumque, quod maiori utilitate recipitur. et frequenter homo lucra sua complectitur, cum necessario pro temporis qualitate largitur. XXVIIII. UNIVERSIS LUCRISTANIS SUPER SONTIUM CONSTITUTIS THEODERICUS REX. a. 507|611 Non dubium est ad utilitatem rei publicae cursus custodiam pertinere, per quem nostris ordinationibus celerrimus praestatur effectus. et ideo velut necessariae rei maior adhibenda cautela est, ut qui ad continuos excursus constituti sunt, turpi macie non tabescant, ne ieiuna tenuitas laboribus praeventa succumbat et incipiat iter effici morosum, quod ad celeritatem constat inventum. Quapropter devotio vestra praesenti iussione commonita terrarum spatia, quae veredis antea licuerunt, mutationibus suis a possessore vindicata restituat, ut nec illi parvo spatio infligantur damna et istis recuperata sufficiant. XXX. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX. a. 507|511 Animum nostrum, patres conscripti, rei publicae curis calentem et diversarum gentium consilia perscrutantem pulsavit saepius querela populorum, orta quidem ex causis levibus, sed graves eructavit excessus. deplorat enim pro spectaculorum voluptate ad discriminis se ultima pervenisse, ut legum ratione calcata desperate persequeretur innoxios servilis furor armatus, et quod illis humanitas nostra laetitiae causa praestitit, in tristitiam audacia plectenda convertit. quod nos clementiae nostrae solita provisione comprimimus, ne paulatim sinendo graviorem vindicare cogamur offensam. benigni quippe principis est non tam delicta velle punire quam tollere, ne aut acriter vindicando aestimetur nimius aut leniter agendo putetur improvidus. Atque ideo praesenti definitione sancimus, ut, si cuiuspiam senatoris famulus in ingenui caede fuerit fortasse versatus, eum tradat legibus impetitum, ut facti qualitate discussa proferatur iure valitura sententia. si vero tanti facinoris reum mala fide dominus iudiciis praesentare distulerit, noverit se decem librarum auri dispendio vulnerandum et nostrae ingratitudinis, quod multo gravius est, pericula subiturum.

---

Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip.
