# Variarum Libri XII 1.266-270

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 1.266 to 1.270. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.266
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.266

Sed ut honestatem omnium par libra componeret et civilitatis gratia reductis moribus conveniret, ad populum quoque praecepta nostra direximus, quae vobis reserari libenter amplectimur, ut alterutra iussione pensata resarciatur civibus scissa concordia. proinde nullos ab spectaculorum gaudio removemus, sed seditionis semina radicitus amputamus. Intersit igitur inter splendorem vestrum moresque mediocres: refugite tales familiares, qui sint iniuriarum ministri, qui amori vestro nitantur ascribere quod delinquunt et dum levitates suas exerere cupiunt, vestram reverentiam implicare contendunt. vos enim, quos semper gravitas decet, nolite truculenter insequi inania verba populorum. si quod est forte, quod poenam mereatur, admissum, in praefecti urbis notitiam deferatur, ut culpa legibus, non per praesumptam coerceatur iniuriam. quid enim discrepat a peccante, qui se per excessum nititur vindicare? impaenitenda est ultio de cive, quae legibus venit: et excellenter videtur de pulsato triumphasse, qui victor pronuntiatur a iudice. Inter ipsos quoque adversarios, ut scitis. non erant prius armata certamina, sed pugnis se quamlibet fervida lacessebat intentio, unde et pugna nomen accepit. postea Belus ferreum gladium primus produxit, a quo et bellum placuit nominari. consilium atrox, crudele praesidium, ferina concertatio. nam et si datum est prius illi inermem facile vincere, tamen crimini applicandum est, quod inde posteritas potuit interire. non permittatis ergo a famulis vestris in civibus fieri quod adhuc debet et in hostibus accusari. XXXI. POPULO ROMANO THEODERICUS REX. a. 507|511 Spectacula voluptatum laetitiam volumus esse populorum, nec erigere debet motus irarum, quod ad remissionem animi constat inventum. ideo enim tot expensarum onus subimus, ut conventus vester non sit seditionis strepitus, sed pacis ornatus. mores peregrinos abicite: Romana sit vox plebis, quam delectet audiri. convicia nec gaudium pariunt nec de laetitia procreantur. hoc fuit certe, quod culpabatis in exteros: nolite modo vitia turbulenta contrahere, quae videtis alios abiecisse.

---

Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip.
