# Variarum Libri XII 1.304-309

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 1.304 to 1.309. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.304
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/1.304

Quos illustris magnificentia tua ex nostra continens iussione in supra dicta urbe constituat: nec illis liceat ante discedere, nisi hoc secunda iterum decernamus iussione. ita enim et illis ingenii provectus adquiritur et nostrae utilitatis ratio custoditur: quibus mora potest esse proficua, dum interdum expedit patriam neglegere, ut sapientiam quis possit adquirere. Ulixes Ithacus in laribus propriis forte latuisset, cuius sapientiam hinc maxime Homeri nobile carmen asseruit, quod multas civitates et populos circumivit, dum illi prudentiores sunt semper habiti, qui multorum hominum conversationibus probantur eruditi. natura siquidem humana sicut duris laboribus instruitur, ita per otia torpentia fatuatur. XL. OSUIN V̅ · Ῑ · COMITI THEODERICUS REX. a. 507|511 Ordinatio nostra per moram non debet impediri, ne, quod salubriter constat esse dispositum, per tarditatis vitium incurrat obstaculum. et ideo ante distribuenda sunt arma quam possit flagitare necessitas, ut, cum tempus exegerit, paratiores ad imperata sufficiant. ars enim bellandi, si non praeluditur, cum fuerit necessaria, non habetur. proinde illustris sublimitas tua Salonitanis militibus, ut cuique se expediendi facultas obtulerit, pro nostra iussione arma necessaria procurabit, quia fida rei publicae salus est defensor armatus. discat miles in otio, quod perficere possit in bello. animos subito ad arma non erigunt nisi qui se ad ipsa idoneos praemissa exercitatione confidunt . gestiunt vituli certamina, quae impleant aetate robusta: catuli in novellis venationibus ludunt. focos ipsos comprehendere virgultis teneris inchoamus: ceterum si robora primis scintillis adhibeas, igniculum opprimis, quem fovere contendis. sic animi hominum, nisi prius leniter fuerint imbuti, ad hoc, quod tendis, idonei nequeunt reperiri. primordia cuncta pavida sunt et aliter timiditas non tollitur, nisi cum rebus necessariis novitas abrogatur. XLI. AGAPITO V̅ · Ῑ · P̅ · Ū · THEODERICUS REX. a. 507/509 Praecipua vestri ordinis cura cautiora nos facit proferre iudicia et admittendos reverendo coetui examinare cogit sollicitius honor senatus, quem non solum numero volumus augeri civium, sed ornari maxime luce meritorum. recipiat alius ordo forte mediocres: senatus respuit eximie non probatos. quapropter unde melius nobilitati collegam quaerimus quam de vena nobilium, qui se promittat abhorrere moribus, quam refugit sanguine, vilitatem? atque ideo illustris magnificentia tua Fausto adulto, filio illustris Fausti, decernat attribui, quae circa referendos curiae priscus ordo dictavit. hoc enim praecipientes nihil imminuimus sacro ordini de solita auctoritate iudicii, quando gloria maior est dignitatis spectare sententiam procerum post regale iudicium. ornatus enim ipsorum est, si, quae solent illi deligere, nos iubemus et si, quod ab illis cottidie petitur, nos magnopere postulemur.

---

Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip.
