Latin
1.310 to 1.317
Cassiodorus, Variarum Libri XII 1.310-317
Not analysed yet
XLII. ARTEMIDORO V̅ ·Ῑ ·P̅ ·Ū ·THEODERICUS REX. a. 509|510 Remuneratio meritorum iustum dominantis prodit imperium, apud quem perire nescit, quod quempiam laborasse contigerit. nam si inopinata tribuimus, quemadmodum negare possumus quae debemus? in tutum apud nos reponit omnis devotio quod meretur et duplicem fructum metit, qui nobis se in aliquo paruisse cognoscit. Olim quidem a nobis quod esset dignitate pretiosius habere meruisti, ut regio lateri dignus adhaereres. differri te pertulit noster affectus: apud amantem provectus tui causam tardius impetrasti, ut post sacrae amicitiae genium ad honores ornatior pervenires. cuncta siquidem, unde famam captat humanitas, in te congeniata sederunt, patria, genus, instituta praeclara. quorum si unum nobilitatem complet, in te collecta plus facient, qui non minus genitalis soli fortuna resplendes quam gloria stemmatis et virtutis ornaris. Hinc est quod nunc te per indictionem feliciter tertiam ad praefecturae urbanae culmen erigimus, tribuentes tibi in ea civitate fasces, ubi perpetui sunt honores. quod nos, qui munera nostra verecundius aestimamus, certe fatebimur, multum te meruisse de nostro iudicio, ut illi coetui praesidere possis, quem reverendum humano generi esse cognoscis. Numquid hoc est palatia regere et domos proprias ordinare? plerumque honor ex commendatis adquiritur nec tale est cellam vinariam tuendam suscipere, quale pretiosa diademata custodire. illa, quae potiora credimus, ad conservandum melioribus damus et in quibus sustinere damna non patimur, fidelioribus profecto mentibus applicamus. Roma si habet parem, aestima nos et aliis similia credidisse: si vero singulare bonum est, iudicem te praecipuae rei facimus, quam augere semper optamus. XLIII. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX. a. 509|510 Scitis, patres conscripti, vestrum esse genium culmina dignitatum: scitis vobis proficere, quod nobis contigerit in fascium honore praestare. quicquid enim ab unoquoque suscipitur, senatus est, qui meretur. quid enim de vobis aestimemus, agnoscitis, quando viris longo labore compertis hoc certe in praemium damus, ut vestri corporis mereantur esse participes.