Latin
1.324 to 1.330
Cassiodorus, Variarum Libri XII 1.324-330
Not analysed yet
Hinc est quod viro illustri Artemidoro, diu nostris obsequiis erudito, praefecturae urbanae dedimus fasces regendos, ut, quia quorundam illicitis seditionibus civilitas turbabatur, haberent et innoxii purissimum testem et errantes iustissimum paterentur ultorem. quod nos, qui delectamur insontibus, in cunctorum notitiam duximus perferendum, ne quis inopinata districtione solite praesumat excedere. Quocirca talia nos praefato viro delegasse noveritis, ut, si quispiam incivilis extiterit, districtionem ilico nostrae iussionis incurrat. et quamquam praefecturae urbanae hanc potestatem dederint leges, nos tamen specialiter delegavimus, ut confidentius fieret, quod duplex permisisset auctoritas. Audebit ergo seditiosos et a disciplina publica deviantes nostra auctoritate percellere. quiescat concertantium fervor animorum. bona pacis, quae deo propitio nostro labore meruistis, cur seditionibus foedantur illicitis? numquam maiori damno periclitati sunt mores, quam cum gravitas Romana culpatur. reparet itaque honesta civitas moderationem suam. pudor est degenerasse prioribus, eo praesertim tempore, cum talem principem cognoscitis vos habere, qui praemia bene meritis, ultionem tribuat inquietis. XLV. BOETHIO V̅ ·Ῑ ·PATRICIO THEODERICUS REX. a. 507 Spernenda non sunt quae a vicinis regibus praesumptionis gratia postulantur, dum plerumque res parvae plus praevalent praestare quam magnae possunt optinere divitiae. frequenter enim quod arma explere nequeunt, oblectamenta suavitatis imponunt. sit ergo pro re publica et cum ludere videmur. nam ideo voluptuosa quaerimus, ut per ipsa seria compleamus. Burgundionum itaque dominus a nobis magnopere postulavit, ut horologium, quod aquis sub modulo fluentibus temperatur et quod solis immensi comprehensa illuminatione distinguitur, cum magistris rerum ei transmittere deberemus: quatenus impetratis delectationibus perfruendo, quod nobis cottidianum, illis videatur esse miraculum. merito siquidem respicere cupiunt, quod legatorum suorum relationibus obstupescunt. Hoc te multa eruditione saginatum ita nosse didicimus, ut artes, quas exercent vulgariter nescientes, in ipso disciplinarum fonte potaveris. sic enim Atheniensium scholas longe positus introisti, sic palliatorum choris miscuisti togam, ut Graecorum dogmata doctrinam feceris esse Romanam. didicisti enim, qua profunditate cum suis partibus speculativa cogitetur, qua ratione activa cum sua divisione discatur: deducens ad Romuleos senatores quicquid Cecropidae mundo fecerant singulare.