Latin
1.7 to 1.13
Cassiodorus, Variarum Libri XII 1.7-13
Not analysed yet
Addimus etiam, quod frequenter quaesturae vicibus 'ingravato otii tempus adimit crebra cogitatio, et velut mediocribus fascibus insudanti 'illa tibi de aliis honoribus principes videntur imponere, quae proprii iudices nequeunt 'explicare. haec autem facis nulla vendendo, sed exemplo proprii genitoris ab sperantibus accipis solos labores: sic petentibus praestando gratis sub continentiae munere 'cuncta mercaris. Regum quin etiam gloriosa colloquia pro magna diei parte in bonum 'publicum te occupare noverunt, ut fastidium sit otiosis expectare, quae tu continuo 'labore cognosceris sustinere. verum hoc magis tibi ad suffragium laudis potest proficere ,si inter tanta et talia valueris legenda proferre: deinde quod rudes viros et 'ad rem publicam conscia facundia praeparatos labor tuus sine aliqua offensione poterit 'edocere, et usum, quem tu inter altercantium pericula iactatus exerces, illos, qui sunt 'in tranquillitate positi, contingit felicius adipisci. Proinde, quod salva fide, qua frueris, 'dissimulare non poteris, tanta regum beneficia, si pateris ignorari, frustra maluisti 'benigna festinatione concedi. noli, quaesumus, in obscurum silentii revocare, qui te 'dicente meruerunt illustres dignitates accipere. tu enim illos assumpsisti vera laude 'describere et quodam modo historico colore depingere. quos si celebrandos posteris 'tradas, abstulisti, consuetudine maiorum, morientibus decenter interitum. Deinde mores 'pravos regis auctoritate recorrigis, excedentis audaciam frangis, timorem legibus reddis. 'et adhuc dubitas edere quod tantis utilitatibus probas posse congruere? celas etiam, 'ut ita dixerim, speculum mentis tuae, ubi te omnis aetas Ventura possit inspicere. 'contingit enim dissimilem filium plerumque generari: oratio dispar moribus vix potest 'inveniri. est ergo ista valde certior arbitrii proles: nam quod de arcano pectoris 'gignitur, auctoris sui posteritas veracius aestimatur. Dixisti etiam ad commendationem 'universitatis frequenter reginis ac regibus laudes: duodecim libris Gothorum historiam 'defloratis prosperitatibus condidisti. cum tibi in illis fuerit secundus eventus, quid 'ambigis et haec publico dare, qui iam cognosceris dicendi tirocinia posuisse?' Victus sum, fateor, in verecundiam meam: nec obsistere tantis prudentibus potui, cum me viderem ex affectione culpari. nunc ignoscite, legentes, et si qua est incauta praesumptio ,suadentibus potius imputate, quia mea iudicia cum illo videntur facere, qui me decreverit accusare.