Latin
10.1.16 to 10.1.21
Cassiodorus, Variarum Libri XII 10.1.16-21
Not analysed yet
VIII. IUSTINIANO AUGUSTO AMALASUINTHA REGINA. [1] Ita nos gratia vestrae pietatis oblectat, ut quicquid ad decorem nostrum potest proficere, libenter a vestris velimus partibus postulare: quia talia vobis divina tribuerunt, ut et vos eius affluenter muneribus abundetis et sperantibus benigno animo quae sunt necessaria concedatis. [2] Et ideo mansuetudinem vestram reverenter salutans harum portitorem illum ad excellentiae vestrae beneficia destinavi, ut marmora vel alia necessaria quae quondam Calogenitum comparare feceramus, per praesentium portitorem ad nos pervenire domino favente iubeatis, ut cognoscamus nos a pietate vestra re vera diligi, quorum facitis vota compleri. vestra enim gloria est noster ornatus, quando vos praestitisse cognoscitur quod nostris laudibus adplicatur. decet enim ut et orbis iste Romanus iuvamine vestro resplendeat, quem amor vestrae serenitatis illustrat. VIIII. IUSTINIANO AUGUSTO THEODAHADUS REX. [1] Aequum est, sapientissime imperator, ut illa nobis libenti animo faciatis impendi, ad quae si essemus desides, a vestra potius clementia deberemur hortari. vobis enim gratum esse non dubium est, quicquid per nos ad Italiae decorem contigerit expediri, quia laudibus vestris iure proficit, quando videtur crescere quod ad nostrae rei publicae potest gloriam pertinere. [2] Quapropter exhibens principatui vestro reverentissimum salutationis affectum harum portitorem ad illa direximus exhibenda, ad quae quondam Calogenitus fuerat destinatus, ut, etsi persona rebus humanis subtracta est, beneficia tamen vestra ad nos, domino iuvante perveniant, ne cassetur desiderium quod convenienter est de nostra praesumptione securum. X. THEODORAE AUGUSTAE AMALASUINTHA REGINA. [1] Cum propositi nostri sit illa quaerere quae probantur ad gloriam pii principis pertinere, dignum est vos sermone venerari, quos bonis omnibus constat semper augeri. concordia non est sola praesentium: quin immo illi se melius respiciunt, qui animi caritate se coniungunt. atque ideo reddens Augustae reverentiae salutationis affectum spero, ut redeuntibus legatis nostris, quos ad clementissimum et gloriosissimum principem destinavimus, de vestra nos faciatis sospitate gaudere, quia prospera vestra ita nobis grata videntur ut propria et necesse est sospitatem desideranter suscipere, quam nos iugiter constat optare.