# Variarum Libri XII 10.1.30-35

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 10.1.30 to 10.1.35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/10.1.30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/10.1.30

XV. IUSTINIANO IMPERATORI THEODAHADUS REX. [1] Constat desiderium nostrae voluntatis expleri, quotiens ad pietatem vestram salutiferos apices contigerit destinari, quia semper felici gaudio repletur, qui vobiscum sincera mente colloquitur. et ideo salutans clementiam vestram honorificentia competenti harum portitorem pro negotio Ravennatis ecclesiae venientem gratissima vobis petitione commendo: quando talis offertur causa praestandi, ubi merces videatur adquiri, quam vos facere semper exoptant qui serenitatem vestram florere desiderant. non est enim dubium meliora recipere, quos contingit iusta praestare. XVI. SENATUI URBIS ROMAE THEODAHADUS REX. [1] Imperiosa nimium res est, patres conscripti, pietas nostra, quando propria voluntate vincimur, qui alienis condicionibus non tenemur. nam cum deo praestante possimus omnia, sola nobis credimus licere laudanda. cognoscitis, prudentes viri, verba quae loquimur: vel nunc clementiam, quam nobis ante promittere debuistis, agnoscite. ecce nec sollicitos patimur, quibus infensi esse putabamur. sic est a principe gravis vincenda suspicio: sic curare debuit, qui noxius esse non voluit. postulata siquidem sacramenta vobis ab illo atque illo praestari nostra decrevit auctoritas, quod bene imperaturo non est difficile persuasum, quia sic vobis securitatem dedimus, ut nihil nostro proposito addere videremur. [2] Talia siquidem qualia promittimus eramus acturi, quia deo debemus ista, non homini. nam qui per lectiones sacras antiqua regna cucurrimus, quid aliud optare possumus, nisi quod divinitati in aliis placuisse sentimus? ipse enim remunerator est bonorum omnium deus: nam quicquid in subiectos pietatis efficimus, illum nobis repensare sine dubio iudicamus. quapropter conscientiam fidelem adepta securitate monstrate, quia post talia redditur clementiae nostrae potius quam offertur affectus. XVII. POPULO ROMANO THEODAHADUS REX. [1] Cognoscite, Quirites, quali vos princeps vester firmitate dilexerit, ut temptatus asperis rebus non vos pateretur esse sollicitos, nec voluimus amplius vota vestra differri, quos semper optamus in summa rei publicae celebritate laetari. vestra enim securitas noster ornatus est et hoc vere gratanter accipimus, cum gaudia vos habere sentimus. quapropter, flexi petitionibus vestris, per illum atque illum praestari vobis sacramenta censuimus, ut regis vestri animum non habeatis incognitum: nec liceat falsis suspicionibus errare, dum manifeste teneatur quod credatis in principe. [2] Aestimate quid vobis benignitatis videatur impendi, quando ille iurat, qui non potest cogi. scimus enim pro remedio nos datos esse cunctorum: non despicimus sanare subiectos: et ideo, licet culmini nostro videretur incongruum, libenter adquievimus facere, quod generalitatem probamus optasse. intellegite, quantum nobis imponere vester videatur affectus: fide vobis constringimur, qui vel solo verbo promissa servare sacris lectionibus ammonemur. ostendite nunc devotionem vestram: supernae maiestati iugiter supplicate, ut tranquilla tempora, quae vos habere cupimus, caelesti munere concedantur.

---

Cassiodorus, VARIARUM LIBRI XII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus.html.
