Latin
10.1.46 to 10.1.49
Cassiodorus, Variarum Libri XII 10.1.46-49
Not analysed yet
XXIII. THEODORAE AUGUSTAE THEODAHADUS REX. [1] Suscipientes legatum vestrum virum eloquentissimum Petrum et, quod est ipsis dignitatibus honorabilius, vestris obsequiis inhaerentem, optata nobis Augustae gratiae monimenta fulserunt, ut per eum disceremus acceptum vobis esse, quod in hac re publica constat evenisse. ostendistis vos diligere quicquid ad iustitiam cognoscitur pertinere, quando per divinam providentiam omni suspicione detersa desiderabilis potest unanimitas permanere. nunc est potius quod regna coniungat promissio fixa et votiva concordia. [2] Et ideo illum virum venerabilem vestris conspectibus vere dignissimum legatum nostrum ad vos specialiter credidimus esse dirigendum, ut, vobis annitentibus, serenissimi iugalis vestri pacis gratia solidetur, quatenus generalitas evidenter agnoscat merito venisse nos ad suavitatem foederis per tale vinculum caritatis. [3] Et quia semel bene inita nulla debent contraria occasione suspendi, si quid est quod difficultate sui nobis non oportet imponi, sapientiae vestrae moderatione mitigetur, ut affectum, quem circa regnum vestrum habere coepimus, iugibus studiis augeamus. [4] Quapropter erigite vestrae sapientiae firmitatem et hanc vobis palmam concordiae specialiter vindicate, ut, sicut clementissimi imperatoris fama in proeliis inclita dicitur, ita in pacis studio opinio vestra cunctorum ammiratione laudetur. familiariter vos et frequenter videat harum portitor quem direxi, quatinus effectum possit celerem promereri, qui ad praesumptam gratiam visus est destinari. speramus enim iusta non gravia, cum tamen nihil videatur inpossibile, quod per talem gloriam cognoscimus allegare. XXIIII. THEODORAE AUGUSTAE GUDELIVA REGINA. [1] Veniente viro sapientissimo Petro ita nos amor vestrae serenitatis explevit, ut vidisse nos aestimemus, cuius colloquia benigna suscepimus. quis enim tanta affabilitate suscepta non reddat venerationis eximia, cui ante dignationis eloquium iure ab omnibus commendationis suae debetur officium? [2] Et ideo per illum virum venerabilem legatum domni iugalis nostri ad vos specialiter directum salutiferos apices curavimus destinandos, ut recurrens vestrae serenitatis affatus et de optata incolumitate laetificet et de firmissimae gratiae nos faciat exultatione gaudere. tali enim compendio et causarum bene disponitur ordo et vestrae tranquillitatis geminata crescit affectio. suscipiamus ergo vestri animi bona, quia hoc est vere regale propositum gloriose vivere amore cunctorum. [3] Quaedam vobis per harum portitorem verbo suggerenda commisimus, quae pro ingenita mansuetudine et libenter accipite et efficaciter deo auxiliante praestate.