# Variarum Libri XII 10.137-142

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 10.137 to 10.142. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/10.137
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/10.137

Ecce prius culpas ignoscimus quam devotiones aliquas sentiamus. nil debemus et solvimus: ante benefici sumus, ut postea gratissimos invenire possimus. sed licet in hac parte nostrae modestiae gravitas asseratur, nolumus tamen nos tantum praedicari, nisi ut et devotionis Romanae benignitas possit ostendi. plus enim vestra opinione pascimur, quam si de nostra semper tranquillitate laudemur. Amovete suspiciones ab ordine vestro semper extraneas. non decet senatum corrigi, qui debet alios paterna exhortatione moderari. nam ex quibus habebunt genium mores, si parentes publicos minores contigerit inveniri? sufficiunt haec nobilibus , sufficiunt ista verecundis, ut ad studium perfectae devotionis incitemus quos paululum de prava suspicione culpavimus. nos enim quod praesentiam vestram expetivimus , non vexationis iniuriam, sed utilitatis vestrae causas profunda cogitatione tractavimus, ut illud magis debuissetis efficere, quod vobis cognovimus expedire. Certe munus est videre principem. hoc a vobis pro rei publicae utilitate volumus fieri, quod praemiis solebat optari. sed ne ipsa remedia in aliqua parte viderentur austera, cum res poposcerit aliquos ad nos praecipimus evocari, ut nec Roma suis civibus enudetur et nostra consilia viris prudentibus adiuventur. Redite ergo in pristinam devotionem et sollicitudines meae, quas pro generalitate sustineo, vestro potius adiuventur ingenio, quia hoc vobis semper insitum fuit principibus vestris votum puritatis offerre nec parere necessitate terroris, sed potius amore dominantis. reliqua per harum portitorem illum verbo dicenda commisimus, ut summotis cogitationibus ambiguis nostris ammonitionibus credere debeatis. XIIII. POPULO ROMANO THEODAHADUS REX. a. 535 Licet vobis sit insitum dominos vestros pura mente diligere et obsequiis id agere, ut regnantis animum possitis habere placabilem, hoc tamen maiorum vestrorum semper proprium fuit, ut tamquam membra capiti, ita suis principibus viderentur adiungi. quam enim vicissitudinem reddat qui maximo labore defenditur, cuius per dies singulos civilitas custoditur, nisi ut illos diligat supra omnia, per quos habere probatur universa ?

---

Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip.
