# Variarum Libri XII 10.143-148

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 10.143 to 10.148. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/10.143
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/10.143

Absit enim a temporibus nostris, ut in vobis aliquid tale reperiamus, quod nostris indignationibus esse possit idoneum. fides vestra, quae vos hactenus asseruit, modo potius evidenter ostendat. non varium, non dolosum, nec seditionibus plenum populum decet esse Romanum. mali mores vestro nomini probantur adversi. sed hoc quoque mirabile est, quod gravitatem vestram cogimur ammonere, quam constat semper sponte sapuisse. nullae vos ineptae suspiciones, nulla timoris umbra deterreat. habetis principem, qui pietatis studio optet in vobis invenire quod diligat. hostibus vestris, non defensoribus obvietis. invitare, non excludere debuistis auxilium. Sed sensus iste fortassis eorum est, qui minus probantur intellegere quae generaliter poterant expedire: ad vestrum potius redite consilium. numquid vos nova gentis facies ulla deterruit? cur expavistis, quos parentes hactenus nominastis? qui relictis familiis ad vos venire properabant, de vestra erant potius securitate solliciti. quando, rogo, talis ab illo vicissitudo recepta est, cui salutis praemia debebantur? Illud enim, quod ad nos attinet, scire debuistis, quia die noctuque incessanter optemus, ut quod parentum nostrorum temporibus constat enutritum, sub nobis potius divinis auxiliis augeatur. ubi enim fama regnantis erit, si vos, quod absit, patiamur imminui? nolite talia cogitare, qualia nos minime videtis assumere. immo magis, si quis aliqua iniquitate depressus est, spem de bona conscientia non amittat, quando sublevare cupimus quos studere probis moribus invenimus. Aliqua etiam vobis per illum verbo dicenda commisimus , ut nostrum circa vos in omni parte animum propitium sentientes, iugibus, sicut oportet, obsequiis et oratione sincera devoti esse debeatis. XV. IUSTINIANO IMPERATORI THEODAHADUS REX. a. 535 Constat desiderium nostrae voluntatis expleri, quotiens ad pietatem vestram salutiferos apices contigerit destinari, quia semper felici gaudio repletur, qui vobiscum sincera mente colloquitur. et ideo salutans clementiam vestram honorificentia competenti harum portitorem pro negotio Ravennatis ecclesiae venientem gratissima vobis petitione commendo: quando talis offertur causa praestandi, ubi merces videatur adquiri, quam vos facere semper exoptant qui serenitatem vestram florere desiderant. non est enim dubium meliora recipere, quos contingit iusta praestare.

---

Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip.
