# Variarum Libri XII 10.167-172

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 10.167 to 10.172. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/10.167
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/10.167

Hortamini enim ut quicquid expetendum a triumphali principe domno iugali vestro credimus, vestris ante sensibus ingeramus. quis iam dubitet ad effectum pervenire, quod talis potestas dignabitur allegare? ante quidem de causarum nostrarum aequitate praesumpsimus, sed nunc amplius de vestra promissione laetamur. non enim poterunt vota nostra differri, quando interest, quae meretur audiri. nunc implete promissa, ut rem tenere faciatis, cui spem certissimam contulistis. Additum est etiam gaudio meo, quod talem virum vestra serenitas destinavit , qualem et tanta gloria debuit mittere et vestra decet obsequia retinere. dubium enim non est illam mores deligere, cui observatur assidue, dum constat defaecari animum bonis praeceptionibus institutum. hinc est quod vestra reverentia commoniti duximus ordinandum, ut sive beatissimus papa sive senatus amplissimus sine aliqua dilatione respondeant, quod ab eis expetendum esse iudicastis, ne gloria vestra minus reverenda putetur, cui studium dilationis opponitur, sed potius de celeritate facti votiva gratia possit augeri. Nam et de illa persona, de qua ad nos aliquid verbo titillante pervenit, hoc ordinatum esse cognoscite, quod vestris credidimus animis convenire. desiderium enim nostrum tale est, ut interveniente gratia non minus in regno nostro quam in vestro iubeatis imperio. significamus itaque supra dictum ante nos a venerabili viro papa egredi fecisse, quam vester legatus harum portitor de urbe Roma potuisset exire, ne aliquid accederet quod vestris animis obviaret. Quapropter salutans veneratione , quae tantis debet meritis exhiberi, virum venerabilem illum et moribus et doctrina pollentem sanctitatis etiam honore reverendum ad vestram clementiam legationis officio peculiariter curavimus destinandum, quia gratas vobis illas credimus esse personas , quas divinis mysteriis iudicamus acceptas. XXI. THEODORAE AUGUSTAE GUDELIVA REGINA. a. 535 Aestimare te convenit, Augustarum prudentissima, quantis cupiam nisibus gratiam vestram quaerere, quam etiam domnus iugalis meus magno studio desiderat optinere. nam licet hoc illi sit omnimodis carum, mihi tamen cognoscitur esse praecipuum, quando me tantae dominae ita potest amor erigere, ut supra regnum cognoscar maius aliquod invenire.

---

Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip.
