Latin
10.173 to 10.177
Cassiodorus, Variarum Libri XII 10.173-177
Not analysed yet
Quid enim gratius quam si gloriae vestrae videar caritatis participatione sociari, ut quia vos abunde fulgetis, nobis libenter de proprio splendore mutuemini, cum damnum non est lumini alteri de sua claritate largiri? fovete desideria nostra, quae cognoscitis sinceritate praecipua. gratia vestra per omnia nos regna commendet. debetis enim nos claros reddere, qui de vestra volumus luce fulgere. Quapropter serenitati vestrae reverentiam salutationis inpertiens affectuosa me animis vestris praesumptione commendo, sperans, ut sic omnia mirabilis prudentia vestra componat, quatenus fiducia, quae nobis de animo vestro data est, uberius augeatur. nam cum nullam inter Romana regna deceat esse discordiam, emersit tamen et qualitas rei, quae nos efficere cariores vestrae debeat aequitati. XXII. IUSTINIANO IMPERATORI THEODAHADUS REX. a 535 Retinetis, sapientissimi principum, et per legatos nostros et per virum disertissimum Petrum, quem nuper ad nos vestra pietas destinavit, quo studio concordiam Augustae serenitatis optemus. et nunc iterum per illum virum sanctissimum eadem credidimus esse repetenda, ut vera atque affectuosa iudicetis quae frequenter expetita cognoscitis. pacem siquidem sub omni sinceritate petimus, qui causas certaminis non habemus. talis ergo ad nos veniat, sic composita, sic decora, ut eam tantis votis merito quaesisse videamur. absit autem ut quod nobis committitur debeat ingravare. Pro nobis potius tractate quod convenit. trahitur enim ad benivola, cui causa creditur rationabiliter ordinanda nec potest utilitatem propriam anteferre, cui magis decorum est credenti profutura praestare. considerate etiam, principes docti, et Ablabi vestri historica monimenta recolite, quantum decessores vestri studuerint de suo iure relinquere ,ut eis parentum nostrorum foedera provenirent. aestimate, qua gratia debent oblata suscipi, quae consuerant postulari. non arroganter loquimur, qui veritatem fatemur. gloriae vestrae potius proficit quod demonstrare contendimus, quando nunc illi vestram gratiam ultro quaerunt, qui suis parentibus meliores se esse cognoscunt. associentur amicitia gratuita vestris animis quos prius vobis largitatis studio iungebatis, ne bona tantum illorum temporum fuisse credantur, quae vos et copiosa benignitate vincitis et affluenti munere superatis.