# Variarum Libri XII 10.199-203

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 10.199 to 10.203. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/10.199
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/10.199

Venetis autem ex Tarvisiano atque Tridentino horreis ad definitam superius quantitatem item dari facite tertiam portionem, ut miserata divinitas copiam largiri possit, quam homines in se exercuisse cognoscit. et ideo tales viros his distributionibus adhibete, ut indulgentia nostra maxime ad illos perveniat qui suis viribus pasci minime potuerunt. XXVIII. SENATORI P̅P̅O̅ THEODAHADUS REX. a. 535/536 Decet regiam iustitiam custodire quod a iudicibus bene agentibus fuerit ordinatum , maxime quorum conscientia sic nota est, ut nihil incaute, nihil venalitatis studio fecisse videantur. et ideo arcarios prorogatores tritici, vini et casei, macellarios, vinarios, capitularios horreariorum et tabernariorum, fenerarios et cellaritas, qui ad urbem Romam vel ad mansionem pertinent Ravennatem, sed et eos, qui ripam Ticinensem et Placentinam sive per alia loca quicumque publicos titulos administrare noscuntur, quos a vobis conperimus ordinatos, cuius iudicia sic libenter amplectimur, sic servari desideramus, tamquam a nobis facta esse credantur, nec sinimus contra illos cuiusquam praevalere malitiam, qui vestro iudicio amministrationes publicas susceperunt. Quapropter in designatis titulis ambitio, inimica semper iustitiae, conquiescat : consuetudinarium bene agentibus locum protinus tollamus invidiae: non liceat cuiquam intra quinquennium praedictis velle succedere, si tamen vestra inquisitione eos nulla culpa respuerit. sint ergo intrepidi, qui vestra voluntate vel sunt vel fuerint ordinati: procurent sibi necessaria securi: non timeat intra hoc quinquennium expelli, quem commendaverit probitas actionis. Propter sterilitatem quoque praesentis temporis de singulis speciebus, prout eminentiae vestrae rationabiliter visum fuerit, pretia facite temperari, ut hi, quibus commissum est exercere singulos apparatus, de iniusto gravamine non querantur. sed quoniam humana ambitio nisi per metum damni non potest inhiberi, si qui a vobis titulis ordinatis, sive suffragiis sive patronorum precibus nisus, visus fuerit cuique succedere, statim triginta librarum auri multa feriatur, a vobis nihilominus exigenda.

---

Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip.
