# Variarum Libri XII 10.227-232

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 10.227 to 10.232. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/10.227
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/10.227

Nam si vindicta regis Theodahadi quaeritur, mereor diligi: si commendatio divae memoriae Amalasuinthae reginae prae oculis habetur, eius debet filia cogitari, quam nisus vestrorum omnium perducere decuisset ad regnum, ut cunctae gentes potuissent agnoscere vicissitudinem vos gratiae tanto pignori reddidisse. Illud etenim vos debuit permovere, quod distributione mirabili ante regni fastigia invicem vos divinitas nostram fecit habere notitiam, ut amoris causam tribueret, quibus aspectus gratiam contulisset. quali enim reverentia principem colere potui, quem adhuc in illa positus fortuna suspexi? sed potestis et nunc omnia redintegrare quae facta sunt, quando non est difficile illum in affectum retinere, qui gratiam constat desideranter expetere. Et ideo salutantes clementiam vestram honorificentia competenti indicamus nos legatos nostros illum atque illum ad serenitatis vestrae sapientiam destinasse, ut omnia more vestro cogitetis, quatinus utraeque res publicae restaurata concordia perseverent et quod temporibus retro principum laudabili opinione fundatum est, sub vestro magis imperio divinis auxiliis augeatur. reliqua vero per legatos praedictos serenitati vestrae verbo insinuanda commisimus, ut et aliqua epistularis brevitas perstringeret et causas nostras suggerentes plenius intimarent. XXXIII. MAGISTRO OFFICIORUM VVITIGIS REX. a. 536/537 Illum et illum legatos nostros ad serenissimum principem dirigentes congruum fuit magnitudini vestrae per eos salutiferos apices destinare, ut in omni parte vestra beneficia mererentur, cum nostrae deportarent collocutionis affectum. Et ideo epistularem gratiam vestris meritis exhibentes speramus, ut apud clementissimi imperatoris animos eis vestra prudentia suffragetur, quia sic sunt iusta quae petimus, ut omnium sapientium mereantur adnisum. facile enim a vobis debet corrigi, quod non decuisset admitti. sed potestis omnia gratanter, omnia placabiliter ordinare, quia dulcior solet esse gratia post amaritudines expiatas. refugere vos enim potuisset ignotus: ego autem, qui ornatum rei publicae vestrae vidi, qui tot nobilia procerum corda cognovi, non me desidero a piissimi principis gratia dividere, si in me velit quae sunt iusta cogitare.

---

Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip.
