Latin
10.233 to 10.237
Cassiodorus, Variarum Libri XII 10.233-237
Not analysed yet
Nam si alter offensam meruit, ego debeo gratissimus haberi, qui odioso cum vindicta successi. vestros animos sum secutus: praemia mihi fuerant reddenda, non laesio. et ideo non negetur gratia, cui nulla sunt penitus imputanda. atque ideo sepultum sit odium cum morte peccantis, nam etsi de vobis aliquid minus forte mereamur, Romana libertas cogitetur, quae per bellorum tumultus ubique concutitur. pauca dixisse sapientiae vestrae sufficiunt, quia in alto pectore protenditur, quod consideratum semper augetur. XXXIIII. EPISCOPIS SUIS VVITIGIS REX. a. 536/537 Si sacerdotibus etiam ignotis honorem debemus, quanto magis illis quos amabili veneratione conspeximus! aliter enim requirimus notum et aliter appellamus incognitum . visorum maior semper affectus est, dum gratissime retinetur qui assiduo et suavi sermone coniungitur. et ideo per harum portitores legatos nostros, quos ad serenissimum principem destinavimus, sanctitati vestrae praesentamus debitae venerationis obsequium, sperantes, ut pro nobis orare dignemini et, ubi usus exegerit, solacia vestra reperiant, quia necesse est, ut bene velitis quos vobis religione iunctos esse cognoscitis. XXXV. PRAEFECTO THESSALONICENSI VVITIGIS REX. a. 536 Illum et illum legatos nostros ad serenissimum principem deo favente direximus, per quos necesse fuit magnitudini vestrae reddere salutationis affectum, quando honori vestro et sapientiae debetur, ut vobiscum collocutionis gratia perfruamur. speramus autem ab excellentia vestra, ut moram non debeant sustinere, quos nos sub celeritate perspicitis destinasse, quatenus vestris beneficiis applicemus, si eos remota tarditate pervenire cognoscimus.