# Variarum Libri XII 10.87-92

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 10.87 to 10.92. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/10.87
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/10.87

Veniamus ad illam privatae vitae largissimam frugalitatem, quae tantam procurabat donis abundantiam, conviviis copiam, ut considerato eius antiquo studio nihil novi habere videatur in regno. in hospitalitate promptus, in miseratione piissimus : sic cum multa expenderet, census eius caelesti remuneratione crescebat. talem universitas debuit optare, qualem nos probamur elegisse, qui rationabiliter disponens propria non appetat aliena: tollitur enim necessitas principibus excedendi, quotiens assueverint propria moderari. Laudata est nimirum sententia, quae rerum praecipit modum, quia nimium non placet etiam quod bonum putatur. gaudete nunc, patres conscripti, et supernae gratiae pro nobis vota persolvite, quando talem mecum constitui principem, qui et de nostra aequitate bona faciat et propria suae pietatis ostendat. hunc enim et maiorum suorum commonet virtus et avunculus efficaciter excitat Theodericus. IV. SENATUI URBIS ROMAE THEODAHADUS REX. a. 534 Divina vobis beneficia, patres conscripti, provenisse feliciter nuntiamus, dominam rerum toto orbe gloriosam consortem me regni sui larga pietate fecisse, ut nec illi deesset fidele solacium et nobis avitum congrue praestaretur imperium. suscipiatur gratissime quod generalitatem constat optasse: reserentur nunc sine metu vota cunctorum : ut unde periculum pertuli, inde me universitas cognoscat ornari. praesumpsistis enim me inconscio susurrare, quod palam non poteratis assumere. quantum vobis debeam, hinc datur intellegi, ut illud mihi festinaretis divinitus evenire, quod meus animus non audebat appetere. Hoc nobis est potius novum quam vobis incognitum. magna ergo gratia completum debet accipi, quod velociter quam oportebat videbatur aperiri. sed si quid de vobis meremur, cum tamen plurimum apud vos valere nostram gratiam confidamus, domnae et sororis nostrae gloriosas laudes iugiter personate: quae magnitudinem imperii sui nostra voluit participatione roborari, ut tamquam in duobus luminibus unus esset aspectus et concordem sensum nemo crederet segregatum. Sic sunt enim, simul quos et gratia iungit et parentela conciliat. arduum sibi hoc forsitan aestiment impares mores. difficile est illos aliter vivere, qui sibi possunt bonarum cogitationum similitudine convenire. consilium quippe imitari detrectat inprovidus: sapientiam vero ille quaerit in altero, penes quem est scientiae magnitudo.

---

Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip.
