# Variarum Libri XII 11.1.72-76

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 11.1.72 to 11.1.76. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/11.1.72
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/11.1.72

[1] Petitionem tuam retinebit officium, donec consensum sequentium, dum facultas fuerit, inquiramus, quia uni incaute creditur quod est a plurimis asserendum. ite omnes provecti. estote cuncti feliciter approbati. nil sustinuistis dubium, dum omne iudicium habeatur incertum. sola vos alpha complectitur, ubi ea littera non timetur. sic enim unusquisque proprio usus est voto, tamquam de alieno non pependisset arbitrio. XXXV. DELEGATORIA. [1] Si Olympiaci currus agitator rapit praemia post labores, si ferarum certamen inhonestum velociter solet coronare victores, quam celeritatem remunerationis merebitur, a quo laudabiliter militiae sacramenta peraguntur? cur enim agentum in rebus miles officii post tot laboris incerta aliquid patiatur ambiguum, qui crebris actionibus excubando ideo principis nomen habere promeruit, quia militiae sacramentis ceteros antecellit? [2] Observavit enim iugiter imperialibus iussis et ut reverentiam praetorianae sedis extolleret, tunc ad eius venit obsequium, quando vocabulum coepit habere praecipuum. tales ergo tardare piaculum est, quia post palmam nemo dilatus est. votivum non potest dici quod tristis suscipit. gravamina nulla metuant absoluti, ne portus hoc ingerat liberis quod facere potuit procella vexatis. [3] Quapropter experientia tua de illa provincia ex illatione tertia fiscalium tributorum solidos, quos principi Augustorum provida deputavit antiquitas, sine aliqua dilatione persolvat, quos noveris tertiae decimae indictionis rationibus imputandos. sed cave venales moras: declina damnosa fastidia, ut qui desideras similia consequi, exemplum tibi non videaris intulisse dispendii. qua enim poscentem ratione summoveas, si te actionis tuae qualitate constringas? honorabiles quidem a cunctis habendi sunt veterani, sed ab his maxime, qui militiae labore detinentur. tibi ergo praestas quod parcis alteri, quando indemnitas prioris lucrum potius fit sequentis. XXXVI. ANATOLICO CANCELLARIO PROVINCIAE SAMNII SENATOR PPO. [1] Qui laboriosas excubias et officia magnae sedulitatis invenit, rationabiliter et temporis definita constituit, ut quod erat sub vitae termino positum praemium, non haberet incertum. alioquin quis sufficere semper et expectare posset, cum se mortalibus lux ipsa subduceret? qua de re sub incerta vita certa militia est nec habet quod possit metuere, qui ad designatum tempus inoffense meruit pervenire. [2] Astra ipsa, ut astronomi volunt, licet assidua repetitione volvantur, cursus sui definita custodiunt. nequit esse ambiguum, quod fine proprio tenetur inclusum. Saturnus annis triginta constituta sibi caeli spatia pervagatur. stella Iovis duodecim annis attributam sibi regionem illustrat. Martis sidus ignea celeritate raptatum decem et octo mensibus deputata sibi discurrit. sol anni spatio zodiaci circuli signa praetervolat. astrum Veneris mensibus quindecim spatia concessa transcendit. Mercurius velocitate succinctus tredecim mensibus proposita sibi intervalla praetervehit. Luna peculiari nobis vicinitate proximior triginta diebus peragit, quod anni spatio sol aureus circumactus impleverit. [3] Merito ergo laboris finem mortales inveniunt, quando, ut philosophi dicunt, et ipsa, quae deficere nequeunt nisi cum mundo, cursus sui terminos rationabiliter acceperunt, hac tamen interveniente distantia, quod illa opus suum finiunt, ut ad principium redeant, humanum genus ideo militat, ut peractis sudoribus conquiescat. [4] Et ideo illi, qui inculpabiliter cornicularii est perfunctus officio, septingentos solidos, quos ei longaeva consuetudo deputavit, per illam indictionem de Samnii provincia ex illatione tertia sine ambiguitate contrade: quia non potest dubitare de praemio, quem vera iudicis commendat assertio. praefuit enim cornibus secretarii praetoriani, unde ei nomen est derivatum, laudatis actionibus comprobatus: eo ministrante caliculum scripsimus inempti, quod magnis pretiis optabatur impleri: gratificati sumus, cui leges faverunt: negavimus, cui iustitia non promisit. [5] Nemo tristis extitit de victoria sua, quia salvis facultatibus obtinuit, quando ut fieret superior, non redemit. nostis omne quod loquimur: neque enim in cubiculis nostris secretaria vestra peracta sunt: quod egimus, cohortes noverunt. fuimus nimirum ad nocendum privati, ad praestandum iudices. districtio nostra in verbis est habita et in factis sensa benignitas. irascebamur placati, minabamur innoxii et ne potuissemus laedere, terrorem videbamur inferre. habetis, ut solebatis dicere, castissimum iudicem: relinquam vos integerrimos testes.

---

Cassiodorus, VARIARUM LIBRI XII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus.html.
