# Variarum Libri XII 11.1.77-80

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 11.1.77 to 11.1.80. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/11.1.77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/11.1.77

XXXVII. LUCINO V. C. CANCELLARIO CAMPANIAE SENATOR PPO. [1] Bene antiqua moderatione provisum est, ut laboris sui pretia recipiant qui publicis utilitatibus obsecundant, ne quis haberetur praeteritus, qui probabili fuerat actione laudandus. nam cui officio remuneratio solveretur, si praetorianis laboribus praemia tardarentur? quicquid enim paene in re publica geritur, eorum strenuitate completur et, quod difficillimum serviendi genus est � sic enim omnia cogitur implere, ut non permittatur excedere �, exercitibus paret, armatis obtemperat et inde reportat gratiam, ubi invenire potest alter offensam. [2] Quid publicas illationes per difficiles minutias referamus esse collectas, quas magna subtilitate compositas et ab illis exigunt, quos offendere non praesumunt? eorum est etiam sudoribus applicandum, quod victuales expensae longe quidem positae, sed tamquam in urbe regia natae sine querela provincialium congregantur, quia dum suis temporibus aliquid apte quaeritur, danti dispendium non putatur. [3] Actus ipsorum nostra gloria est, opinio temporum, virtus explicabilis iussionum, et quicquid pro continendis omnibus gratificationis accipimus, eorum iuste provisionibus applicamus. splendescunt usu ipso laboribus attributi, qui reddunt homines semper instructos: labores, inquam, violenti magistri, solliciti paedagogi, per quos cautior quis efficitur, dum incurri pericula formidantur. erudiatur quis forensibus litteris: alter qualibet disciplina doceatur: ille tamen instructior redditur, qui actu continuae devotionis eruditur. [4] Et ideo talibus cum honore solvendum est quod merentur, ut et sibi aliquando accipiat, qui semper rei publicae utilitatibus adquirebat. quocirca illi primiscrinio iam militiae labore perfuncto ex canone provinciae Campaniae tertiae illationis tot solidos sollemniter te dare censemus, ut et ille iustis laboribus perfruatur et posteri eius exemplum liberae famulationis accipiant, cum eum pro sua fide bene habitum fuisse cognoscunt. XXXVIII. IOHANNI CANONICARIO TUSCIAE SENATOR PPO. [1] Moderatrix rerum omnium diligenter consideravit antiquitas, ut, quoniam erat plurimis per nostra scrinia consulendum, copia non deesset procurata chartarum, quatinus, cum iudices multis profutura decernerent, odiosas moras dulcia beneficia non haberent. hoc munus supplicantibus datum est, ne avare constringerentur ad commodum, pro quibus a largitate publica constabat acceptum. ademptus est impudentissimus exactionibus locus: specialiter a damnis exemit propter quos principis humanitas dedit. [2] Pulchrum plane opus Memphis ingeniosa concepit, ut universa scrinia vestiret quod unius loci labor elegans texuisset. surgit Nilotica silva sine ramis, nemus sine frondibus, aquarum seges, paludum pulchra caesaries, virgultis mollior, herbis durior, nescio qua vacuitate plena et plenitudine vacua, bibula teneritudo, spongeum lignum, cui more pomi robur in cortice est, mollities in medullis, proceritas levis, sed ipsa se continens, foedae inundationis pulcherrimus fructus. [3] Nam quid tale in qualibet cultura nascitur, quam illud, ubi prudentium sensa servantur? periclitabantur ante hoc dicta sapientium, cogitata maiorum. nam quemadmodum velociter potuisset scribi, quod repugnante duritia corticis vix poterat expediri? ineptas nimirum moras calor animi sustinebat et cum differebantur verba, tepescere cogebantur ingenia. [4] Hinc et priscorum opuscula libros appellavit antiquitas: nam hodie quoque librum virentis ligni vocitamus exuvias. erat indecorum, fateor, doctos sermones committere tabulis impolitis et in veternosis ramalibus imprimere, quod sensualis poterat elegantia reperire. gravatis manibus paucis memoriam commonebat nec invitabatur plura dicere, cui se talis pagina videbatur offerre. sed hoc primordiis consentaneum fuit, quando rude principium tale debuit habere commentum, quod provocaret ingenia sequentium. invitatrix pulchritudo chartarum affluenter dicitur, ubi exceptionis subtrahi materia non timetur. [5] Haec enim tergo niveo aperit eloquentibus campum, copiosa semper assistit et quo fiat habilis, in se revoluta colligitur, dum magnis tractatibus explicetur. iunctura sine rimis, continuitas de minutiis, viscera nivea virentium herbarum, scripturabilis facies, quae nigredinem suscipit ad decorem, ubi apicibus elevatis fecundissima verborum plantata seges fructum mentibus totiens suavissimum reddit, quotiens desiderium lectoris invenerit: humanorum actuum servans fidele testimonium, praeteritorum loquax, oblivionis inimica. [6] Nam memoria nostra et si causas retinet, verba commutat: illic autem secure reponitur, quod semper aequaliter audiatur. quapropter deputatam summam tot solidorum de Tuscia provincia illi subadiuuae ex illatione tertia te praebere censemus tertiae decimae indictionis rationibus imputandam, quatenus scrinium publicum integritatem fidei suae laudabili debeat perpetuitate servare. quod defectum inter mortalia nesciens annua cumulatione semper augescit, nova iugiter accipiens et vetusta custodiens.

---

Cassiodorus, VARIARUM LIBRI XII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/cassiodorus.html.
