# Variarum Libri XII 11.101-106

Cassiodorus, Variarum Libri XII, 11.101 to 11.106. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/11.101
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-xii/11.101

Sed cum tanta gaudeat perfectione linguarum, in actu publico sic tacita est, ut credatur otiosa. paucis litigia nodosa dissolvit: bella ferventia sub quiete disponit, silentiose geritur publicum bonum. non audis praedici quod palam videtur assumi et temperamento mirabili dissimulando peragit quod adcelerandum esse cognoscit. Quid tale antiquitas honora promeruit? Placidiam mundi opinione celebratam, aliquorum principum prosapia gloriosam purpurato filio studuisse percepimus, cuius dum remisse administrat imperium, indecenter cognoscitur imminutum. nurum denique sibi amissione Illyrici comparavit factaque est coniunctio regnantis divisio dolenda provinciis. militem quoque nimia quiete dissolvit. pertulit a matre protectus quod vix pati potuit destitutus . Sub hac autem domina, quae tot reges habuit quot parentes, iuvante deo, noster exercitus terret externos: qui provida dispositione libratus nec assiduis bellis adteritur nec iterum longa pace mollitur. in ipsis quoque primordiis, quando semper novitas incerta temptatur, contra Orientis principis votum Romanum fecit esse Danuvium . Notum est quae pertulerint invasores: quae ideo praetermittenda diiudico, ne genius socialis principis verecundiam sustineat perditoris. quid enim de nostris partibus senserit, hinc datur intellegi, quando pacem contulit laesus, quam aliis concedere noluit exoratus. additur quod tantis nos legationibus tam raro requisitus ornavit et singularis illa potentia, ut Italicos dominos erigeret, reverentiam Eoi culminis inclinavit. Franci etiam, tot barbarorum victoriis praepotentes, quam ingenti expeditione turbati sunt? lacessiti metuerunt cum nostris inire certamen qui praecipiti saltu proelia semper gentibus intulerunt. sed quamvis superba natio declinaverit conflictum, vitare tamen proprii regis nequivit interitum. nam Theodericus ille diu potenti nomine gloriatus in triumphum principum nostrorum langoris potius pugna superatus occubuit: ordinatione credo divina, ne nos aut affinium bella polluerent aut iuste productus exercitus vindictam aliquam non haberet. macte procinctus Gothorum omni felicitate iucundior, qui hostem regalem capite caedis et nobis nec unius ultimi fata subducis.

---

Cassiodorus, Variae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000824.zip.
